Fondare 665 Risultati per: Fecit
stetit ille in medio agri et tuitus est eum percussitque Philistheos et fecit Dominus salutem magnam (Liber II Samuelis 23, 12)
hæc fecit Banajas filius Jojadæ (Liber II Samuelis 23, 22)
et nunc vivit Dominus qui firmavit me et conlocavit super solium David patris mei et qui fecit mihi domum sicut locutus est quia hodie occidetur Adonias (Liber I Regum 2, 24)
igitur evigilavit Salomon et intellexit quod esset somnium cumque venisset Hierusalem stetit coram arca fœderis Domini et obtulit holocausta et fecit victimas pacificas et grande convivium universis famulis suis (Liber I Regum 3, 15)
et ædificavit super parietem templi tabulata per gyrum in parietibus domus per circuitum templi et oraculi et fecit latera in circuitu (Liber I Regum 6, 5)
ædificavitque viginti cubitorum ad posteriorem partem templi tabulata cedrina a pavimento usque ad superiora et fecit interiorem domum oraculi in sanctum sanctorum (Liber I Regum 6, 16)
et fecit in oraculo duo cherubin de lignis olivarum decem cubitorum altitudinis (Liber I Regum 6, 23)
et omnes parietes templi per circuitum scalpsit variis celaturis et torno et fecit in eis cherubin et palmas et picturas varias quasi prominentes de pariete et egredientes (Liber I Regum 6, 29)
et in ingressu oraculi fecit ostiola de lignis olivarum postesque angulorum quinque (Liber I Regum 6, 31)
et porticum columnarum fecit quinquaginta cubitorum longitudinis et triginta cubitorum latitudinis et alteram porticum in facie majoris porticus et columnas et epistylia super columnas (Liber I Regum 7, 6)
porticum quoque solii in qua tribunal est fecit et texit lignis cedrinis a pavimento usque ad summitatem (Liber I Regum 7, 7)
et domuncula in qua sedetur ad judicandum erat in media porticu simili opere domum quoque fecit filiæ Pharaonis quam uxorem duxerat Salomon tali opere quali et hanc porticum (Liber I Regum 7, 8)
