Gefunden 4347 Ergebnisse für: Fe
et pollui eos in muneribus suis cum offerrent omne quod aperit vulvam propter delicta sua et scient quia ego Dominus (Prophetia Ezechielis 20, 26)
propterea dic ad domum Israël hæc dicit Dominus Deus certe in via patrum vestrorum vos polluimini et post offendicula eorum vos fornicamini (Prophetia Ezechielis 20, 30)
et recordabimini ibi viarum vestrarum et omnium scelerum vestrorum quibus polluti estis in eis et displicebitis vobis in conspectu vestro in omnibus malitiis vestris quas fecistis (Prophetia Ezechielis 20, 43)
et scietis quia ego Dominus cum benefecero vobis propter nomen meum non secundum vias vestras malas neque secundum scelera vestra pessima domus Israël ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 20, 44)
clama et ulula fili hominis quia hic factus est in populo meo hic in cunctis ducibus Israël qui fugerant gladio traditi sunt cum populo meo idcirco plaude super femur (Prophetia Ezechielis 21, 12)
tu ergo fili hominis propheta et percute manu ad manum et duplicetur gladius ac triplicetur gladius interfectorum hic est gladius occisionis magnæ qui obstupescere eos facit (Prophetia Ezechielis 21, 14)
hæc dicit Dominus Deus aufer cidarim tolle coronam nonne hæc est quæ humilem sublevavit et sublimem humiliavit (Prophetia Ezechielis 21, 26)
et ostendes ei omnes abominationes suas et dices hæc dicit Dominus Deus civitas effundens sanguinem in medio sui ut veniat tempus ejus et quæ fecit idola contra semet ipsam ut pollueretur (Prophetia Ezechielis 22, 3)
in sanguine tuo qui a te effusus est deliquisti et in idolis tuis quæ fecisti polluta es et adpropinquare fecisti dies tuos et adduxisti tempus annorum tuorum propterea dedi te obprobrium gentibus et inrisionem universis terris (Prophetia Ezechielis 22, 4)
patrem et matrem contumeliis adfecerunt in te advenam calumniati sunt in medio tui pupillum et viduam contristaverunt apud te (Prophetia Ezechielis 22, 7)
ecce conplosi manus meas super avaritiam tuam quam fecisti et super sanguinem qui effusus est in medio tui (Prophetia Ezechielis 22, 13)
fili hominis versa est mihi domus Israël in scoriam omnes isti æs et stagnum et ferrum et plumbum in medio fornacis scoria argenti facti sunt (Prophetia Ezechielis 22, 18)