Mosaico decorativo

Gefunden 4347 Ergebnisse für: Fe

  • pater ejus quia calumniatus est et vim fecit fratri et malum operatus est in medio populi sui ecce mortuus est in iniquitate sua (Prophetia Ezechielis 18, 18)

  • et dicitis quare non portavit filius iniquitatem patris videlicet quia filius judicium et justitiam operatus est omnia præcepta mea custodivit et fecit illa vita vivet (Prophetia Ezechielis 18, 19)

  • si autem impius egerit pænitentiam ab omnibus peccatis suis quæ operatus est et custodierit universa præcepta mea et fecerit judicium et justitiam vita vivet non morietur (Prophetia Ezechielis 18, 21)

  • si autem averterit se justus a justitia sua et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes quas operari solet impius numquid vivet omnes justitiæ ejus quas fecerat non recordabuntur in prævaricatione qua prævaricatus est et in peccato suo quod peccavit in ipsis morietur (Prophetia Ezechielis 18, 24)

  • cum enim averterit se justus a justitia sua et fecerit iniquitatem morietur in eis in iniustitia quam operatus est morietur (Prophetia Ezechielis 18, 26)

  • et cum averterit se impius ab impietate sua quam operatus est et fecerit judicium et justitiam ipse animam suam vivificabit (Prophetia Ezechielis 18, 27)

  • et dixi ad eos unusquisque offensiones oculorum suorum abiciat et in idolis Ægypti nolite pollui ego Dominus Deus vester (Prophetia Ezechielis 20, 7)

  • et feci propter nomen meum ut non violaretur coram gentibus in quarum medio erant et inter quas apparui eis ut educerem eos de terra Ægypti (Prophetia Ezechielis 20, 9)

  • et feci propter nomen meum ne violaretur coram gentibus de quibus ejeci eos in conspectu earum (Prophetia Ezechielis 20, 14)

  • et exacerbaverunt me filii in præceptis meis non ambulaverunt et judicia mea non custodierunt ut facerent ea quæ cum fecerit homo vivet in eis et sabbata mea violaverunt et comminatus sum ut effunderem furorem meum super eos et implerem iram meam in eis in deserto (Prophetia Ezechielis 20, 21)

  • averti autem manum meam et feci propter nomen meum ut non violaretur coram gentibus de quibus ejeci eos in oculis earum (Prophetia Ezechielis 20, 22)

  • eo quod judicia mea non fecissent et præcepta mea reprobassent et sabbata mea violassent et post idola patrum suorum fuissent oculi eorum (Prophetia Ezechielis 20, 24)


"Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo." São Padre Pio de Pietrelcina