Mosaico decorativo

Gefunden 4347 Ergebnisse für: Fe

  • eritque repente confestim a Domino exercituum visitabitur in tonitru et commotione terræ et voce magna turbinis et tempestatis et flammæ ignis devorantis (Liber Isaiae 29, 6)

  • perversa est hæc vestra cogitatio quasi lutum contra figulum cogitet et dicat opus factori suo non fecisti me et figmentum dicat fictori suo non intellegis (Liber Isaiae 29, 16)

  • quoniam defecit qui prævalebat consummatus est inlusor et succisi sunt omnes qui vigilabant super iniquitatem (Liber Isaiae 29, 20)

  • auferte a me viam declinate a me semitam cesset a facie nostra Sanctus Israël (Liber Isaiae 30, 11)

  • et erunt super omnem montem excelsum et super omnem collem elevatum rivi currentium aquarum in die interfectionis multorum cum ceciderint turres (Liber Isaiae 30, 25)

  • præparata est enim ab heri Thofeth a rege præparata profunda et dilatata nutrimenta ejus ignis et ligna multa flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam (Liber Isaiae 30, 33)

  • in die enim illa abiciet vir idola argenti sui et idola auri sui quæ fecerunt vobis manus vestræ in peccatum (Liber Isaiae 31, 7)

  • stultus enim fatua loquetur et cor ejus faciet iniquitatem ut perficiat simulationem et loquatur ad Dominum fraudulenter et vacuefaciat animam esurientis et potum sitienti auferat (Liber Isaiae 32, 6)

  • super ubera plangite super regione desiderabili super vinea fertili (Liber Isaiae 32, 12)

  • audite qui longe estis quæ fecerim et cognoscite vicini fortitudinem meam (Liber Isaiae 33, 13)

  • respice Sion civitatem sollemnitatis nostræ oculi tui videbunt Hierusalem habitationem opulentam tabernaculum quod nequaquam transferri poterit nec auferentur clavi ejus in sempiternum et omnes funiculi ejus non rumpentur (Liber Isaiae 33, 20)

  • Dominus enim judex noster Dominus legifer noster Dominus rex noster ipse salvabit nos (Liber Isaiae 33, 22)


"Seja paciente e espere com confiança o tempo do Senhor". São Padre Pio de Pietrelcina