Gefunden 500 Ergebnisse für: Eva
sicut pastor gregem suum pascet in brachio suo congregabit agnos et in sinu suo levabit fetas ipse portabit (Liber Isaiae 40, 11)
levate in excelsum oculos vestros et videte quis creavit hæc qui educit in numero militiam eorum et omnes ex nomine vocat præ multitudine fortitudinis et roboris virtutisque ejus neque unum reliquum fuit (Liber Isaiae 40, 26)
primus ad Sion dicet ecce adsunt et Hierusalem evangelistam dabo (Liber Isaiae 41, 27)
congregamini et venite et accedite simul qui salvati estis ex gentibus nescierunt qui levant lignum sculpturæ suæ et rogant deum non salvantem (Liber Isaiae 45, 20)
leva in circuitu oculos tuos et vide omnes isti congregati sunt venerunt tibi vivo ego dicit Dominus quia omnibus his velut ornamento vestieris et circumdabis tibi eos quasi sponsa (Liber Isaiae 49, 18)
levate in cælum oculos vestros et videte sub terra deorsum quia cæli sicut fumus liquescent et terra sicut vestimentum adteretur et habitatores ejus sicut hæc interibunt salus autem mea in sempiternum erit et justitia mea non deficiet (Liber Isaiae 51, 6)
elevare elevare consurge Hierusalem quæ bibisti de manu Domini calicem iræ ejus usque ad fundum calicis soporis bibisti et epotasti usque ad feces (Liber Isaiae 51, 17)
vox speculatorum tuorum levaverunt vocem simul laudabunt quia oculum ad oculum videbunt cum converterit Dominus Sion (Liber Isaiae 52, 8)
ecce intelleget servus meus exaltabitur et elevabitur et sublimis erit valde (Liber Isaiae 52, 13)
ad dexteram enim et ad levam penetrabis et semen tuum gentes hereditabit et civitates desertas inhabitabit (Liber Isaiae 54, 3)
leva in circuitu oculos tuos et vide omnes isti congregati sunt venerunt tibi filii tui de longe venient et filiæ tuæ in latere sugent (Liber Isaiae 60, 4)
transite transite per portas præparate viam populo planum facite iter et eligite lapides elevate signum ad populos (Liber Isaiae 62, 10)