Gefunden 4218 Ergebnisse für: Eum
exacerbastis enim eum qui fecit vos Deum æternum immolantes dæmoniis et non Deo (Liber Baruch 4, 7)
obliti autem estis eum qui nutrivit vos et contristastis nutricem vestram Hierusalem (Liber Baruch 4, 8)
animæquiores estote filii et proclamate ad Deum erit enim memoria vestra ab eo qui ducit vos (Liber Baruch 4, 27)
sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo decies tantum iterum convertentes requiretis eum (Liber Baruch 4, 28)
exemplum epistulæ quam misit Hieremias ad abductos captivos in Babyloniam a rege Babyloniorum ut nuntiaret illis secundum quod præceptum est illi a Deo propter peccata quæ peccastis ante Deum abducemini in Babyloniam captivi a Nabuchodonosor rege Babylonum (Liber Baruch 6, 1)
propterea si ceciderint in terram a semet ipsis non surgent neque si quis eum statuerit rectum per semet ipsum stabit sed sicut mortuis munera eorum illis adponentur (Liber Baruch 6, 26)
factum est verbum Domini ad Hiezecihel filium Buzi sacerdotem in terra Chaldeorum secus flumen Chobar et facta est super eum ibi manus Domini (Prophetia Ezechielis 1, 3)
quocumque ibat spiritus illuc eunte spiritu et rotæ pariter levabantur sequentes eum spiritus enim vitæ erat in rotis (Prophetia Ezechielis 1, 20)
et dicentem fili hominis mitto ego te ad filios Israël ad gentes apostatrices quæ recesserunt a me patres eorum prævaricati sunt pactum meum usque ad diem hanc (Prophetia Ezechielis 2, 3)
et aperui os meum et cibavit me volumine illo (Prophetia Ezechielis 3, 2)
et tu fili hominis sume tibi laterem et pones eum coram te et describes in eo civitatem Hierusalem (Prophetia Ezechielis 4, 1)
et tu sume tibi sartaginem ferream et pones eam murum ferreum inter te et inter civitatem et obfirmabis faciem tuam ad eam et erit in obsidionem et circumdabis eam signum est domui Israël (Prophetia Ezechielis 4, 3)