Gefunden 944 Ergebnisse für: Erit
tunc vadit et adsumit septem alios spiritus secum nequiores se et intrantes habitant ibi et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus sic erit et generationi huic pessimæ (Evangelium secundum Matthaeum 12, 45)
sicut ergo colliguntur zizania et igni conburuntur sic erit in consummatione sæculi (Evangelium secundum Matthaeum 13, 40)
et mittent eos in caminum ignis ibi erit fletus et stridor dentium (Evangelium secundum Matthaeum 13, 42)
sic erit in consummatione sæculi exibunt angeli et separabunt malos de medio justorum (Evangelium secundum Matthaeum 13, 49)
et mittent eos in caminum ignis ibi erit fletus et stridor dentium (Evangelium secundum Matthaeum 13, 50)
at ille respondens ait eis facto vespere dicitis serenum erit rubicundum est enim cælum (Evangelium secundum Matthaeum 16, 2)
et tibi dabo claves regni cælorum et quodcumque ligaveris super terram erit ligatum in cælis et quodcumque solveris super terram erit solutum in cælis (Evangelium secundum Matthaeum 16, 19)
et adsumens eum Petrus cœpit increpare illum dicens absit a te Domine non erit tibi hoc (Evangelium secundum Matthaeum 16, 22)
dicit illis propter incredulitatem vestram amen quippe dico vobis si habueritis fidem sicut granum sinapis dicetis monti huic transi hinc et transibit et nihil inpossibile erit vobis (Evangelium secundum Matthaeum 17, 19)
tunc respondens Petrus dixit ei ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te quid ergo erit nobis (Evangelium secundum Matthaeum 19, 27)
non ita erit inter vos sed quicumque voluerit inter vos major fieri sit vester minister (Evangelium secundum Matthaeum 20, 26)
et qui voluerit inter vos primus esse erit vester servus (Evangelium secundum Matthaeum 20, 27)