Gefunden 2318 Ergebnisse für: Eli
sed non sicut delictum ita et donum si enim unius delicto multi mortui sunt multo magis gratia Dei et donum in gratiam unius hominis Jesu Christi in plures abundavit (Epistula ad Romanos 5, 15)
et non sicut per unum peccantem ita et donum nam judicium ex uno in condemnationem gratia autem ex multis delictis in justificationem (Epistula ad Romanos 5, 16)
si enim in unius delicto mors regnavit per unum multo magis abundantiam gratiæ et donationis et justitiæ accipientes in vita regnabunt per unum Jesum Christum (Epistula ad Romanos 5, 17)
igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem sic et per unius justitiam in omnes homines in justificationem vitæ (Epistula ad Romanos 5, 18)
lex autem subintravit ut abundaret delictum ubi autem abundavit delictum superabundavit gratia (Epistula ad Romanos 5, 20)
infelix ego homo quis me liberabit de corpore mortis hujus (Epistula ad Romanos 7, 24)
certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque fortitudines (Epistula ad Romanos 8, 38)
qui sunt Israhelitæ quorum adoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et obsequium et promissa (Epistula ad Romanos 9, 4)
an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem aliud vero in contumeliam (Epistula ad Romanos 9, 21)
Esajas autem clamat pro Israël si fuerit numerus filiorum Israël tamquam harena maris reliquiæ salvæ fient (Epistula ad Romanos 9, 27)
et sicut prædixit Esajas nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen sicut Sodoma facti essemus et sicut Gomorra similes fuissemus (Epistula ad Romanos 9, 29)
quomodo vero prædicabunt nisi mittantur sicut scriptum est quam speciosi pedes evangelizantium pacem evangelizantium bona (Epistula ad Romanos 10, 15)