Gefunden 406 Ergebnisse für: Elá
porro Samuhel necdum sciebat Dominum neque revelatus fuerat ei sermo Domini (Liber I Samuelis 3, 7)
et interrogavit eum quis est sermo quem locutus est ad te oro te ne celaveris me hæc faciat tibi Deus et hæc addat si absconderis a me sermonem ex omnibus verbis quæ dicta sunt tibi (Liber I Samuelis 3, 17)
et addidit Dominus ut appareret in Silo quoniam revelatus fuerat Dominus Samuheli in Silo juxta verbum Domini et evenit sermo Samuhelis universo Israheli (Liber I Samuelis 3, 21)
Dominus autem revelaverat auriculam Samuhel ante unam diem quam veniret Saul dicens (Liber I Samuelis 9, 15)
qui dixit ei absit non morieris neque enim faciet pater meus quicquam grande vel parvum nisi prius indicaverit mihi hunc ergo celavit me pater meus sermonem tantummodo nequaquam erit istud (Liber I Samuelis 20, 2)
hæc faciat Dominus Jonathan et hæc augeat si autem perseveraverit patris mei malitia adversum te revelabo aurem tuam et dimittam te ut vadas in pace et sit Dominus tecum sicut fuit cum patre meo (Liber I Samuelis 20, 13)
requiretur enim sessio tua usque perendie descendes ergo festinus et venies in locum ubi celandus es in die qua operari licet et sedebis juxta lapidem cui est nomen Ezel (Liber I Samuelis 20, 19)
et post eum Chelaab de Abigail uxore Nabal Carmeli porro tertius Absalom filius Maacha filiæ Tholomai regis Gessur (Liber II Samuelis 3, 3)
quia tu Domine exercituum Deus Israël revelasti aurem servi tui dicens domum ædificabo tibi propterea invenit servus tuus cor suum ut oraret te oratione hac (Liber II Samuelis 7, 27)
si eum videris indignari et dixerit quare accessistis ad murum ut prœliaremini an ignorabatis quod multa desuper ex muro tela mittantur (Liber II Samuelis 11, 20)
omnes morimur et quasi aquæ delabimur in terram quæ non revertuntur nec vult perire Deus animam sed retractat cogitans ne penitus pereat qui abiectus est (Liber II Samuelis 14, 14)
tulit autem mulier et expandit velamen super os putei quasi siccans ptisanas et sic res latuit (Liber II Samuelis 17, 19)