Gefunden 406 Ergebnisse für: Elá
luxit et elanguit terra confusus est Libanus et obsorduit et factus est Saron sicut desertum et concussa est Basan et Carmelus (Liber Isaiae 33, 9)
nec dicet vicinus elangui populus qui habitat in ea auferetur ab eo iniquitas (Liber Isaiae 33, 24)
et revelabitur gloria Domini et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est (Liber Isaiae 40, 5)
tolle molam et mole farinam denuda turpitudinem tuam discoperi umerum revela crus transi flumina (Liber Isaiae 47, 2)
revelabitur ignominia tua et videbitur obprobrium tuum ultionem capiam et non resistet mihi homo (Liber Isaiae 47, 3)
ut diceres his qui vincti sunt exite et his qui in tenebris revelamini super vias pascentur et in omnibus planis pascua eorum (Liber Isaiae 49, 9)
quis credidit auditui nostro et brachium Domini cui revelatum est (Liber Isaiae 53, 1)
ova aspidum ruperunt et telas araneæ texuerunt qui comederit de ovis eorum morietur et quod confotum est erumpet in regulum (Liber Isaiae 59, 5)
tu autem Domine Sabaoth qui judicas juste et probas renes et cor videam ultionem tuam ex eis tibi enim revelavi causam meam (Liber Ieremiae 11, 20)
quod si dixeris in corde tuo quare venerunt mihi hæc propter multitudinem iniquitatis tuæ revelata sunt verecundiora tua pollutæ sunt plantæ tuæ (Liber Ieremiae 13, 22)
et tu Domine exercituum probator justi qui vides renes et cor videam quæso ultionem tuam ex eis tibi enim revelavi causam meam (Liber Ieremiae 20, 12)
et ad Semejam Neelamiten dices (Liber Ieremiae 29, 24)