Gefunden 406 Ergebnisse für: Elá
cognovit enim Dominus omnem scientiam et inspexit in signum ævi adnuntians quæ præterierunt et quæ superventura sunt revelans vestigia occultorum (Liber Ecclesiasticus 42, 19)
gelum sicut salem effundet super terram et dum gelaverit fiet tamquam cacumina tribuli (Liber Ecclesiasticus 43, 21)
frigidus ventus aquilo flabit et gelabit cristallus ab aqua super omnem congregationem aquarum requiescet et sicut lorica induet se aquis (Liber Ecclesiasticus 43, 22)
seraphin stabant super illud sex alæ uni et sex alæ alteri duabus velabant faciem ejus et duabus velabant pedes ejus et duabus volabant (Liber Isaiae 6, 2)
et revelabitur operimentum Judæ et videbis in die illa armamentarium domus saltus (Liber Isaiae 22, 8)
et revelata est in auribus meis Domini exercituum si dimittetur iniquitas hæc vobis donec moriamini dicit Dominus Deus exercituum (Liber Isaiae 22, 14)
onus Tyri ululate naves maris quia vastata est domus unde venire consueverant de terra Cetthim revelatum est eis (Liber Isaiae 23, 1)
et præcipitabit in monte isto faciem vinculi conligati super omnes populos et telam quam orditus est super universas nationes (Liber Isaiae 25, 7)
Domine exaltetur manus tua et non videant videant et confundantur zelantes populi et ignis hostes tuos devoret (Liber Isaiae 26, 11)
ecce enim Dominus egreditur de loco suo ut visitet iniquitatem habitatoris terræ contra eum et revelabit terra sanguinem suum et non operiet ultra interfectos suos (Liber Isaiae 26, 21)
væ filii desertores dicit Dominus ut faceretis consilium et non ex me et ordiremini telam et non per spiritum meum ut adderetur peccatum super peccatum (Liber Isaiae 30, 1)
et erit vir sicut qui absconditur a vento et celat se a tempestate sicut rivi aquarum in siti et umbra petræ prominentis in terra deserta (Liber Isaiae 32, 2)