Gefunden 4195 Ergebnisse für: Ejus
implevitque Micha manum ejus et habuit apud se puerum sacerdotem (Liber Iudicum 17, 12)
posueruntque sibi sculptile et Jonathan filium Gersan filii Mosi ac filios ejus sacerdotes in tribu Dan usque ad diem captivitatis suæ (Liber Iudicum 18, 30)
secutusque est eam vir suus volens ei reconciliari atque blandiri et secum reducere habens in comitatu puerum et duos asinos quæ suscepit eum et introduxit in domum patris sui quod cum audisset socer ejus eumque vidisset occurrit ei lætus (Liber Iudicum 19, 3)
noluit gener adquiescere sermonibus ejus sed statim perrexit et venit contra Jebus quæ altero nomine vocabatur Hierusalem ducens secum duos asinos onustos et concubinam (Liber Iudicum 19, 10)
nolebant adquiescere sermonibus ejus quod cernens homo eduxit ad eos concubinam suam et eis tradidit inludendam qua cum tota nocte abusi essent dimiserunt eam mane (Liber Iudicum 19, 25)
mane facto surrexit homo et aperuit ostium ut cœptam expleret viam et ecce concubina ejus jacebat ante ostium sparsis in limine manibus (Liber Iudicum 19, 27)
veneruntque omnes ad domum Dei in Silo et in conspectu ejus sedentes usque ad vesperam levaverunt vocem et magno ululatu cœperunt flere dicentes (Liber Iudicum 21, 2)
ipse vocabatur Helimelech uxor ejus Nœmi e duobus filiis alter Maalon et alter Chellion Ephrathei de Bethleem Juda ingressique regionem moabitidem morabantur ibi (Liber Ruth 1, 2)
et Ruth hoc quoque inquit præcepit mihi ut tamdiu messoribus ejus jungerer donec omnes segetes meterentur (Liber Ruth 2, 21)
cui dixit socrus melius est filia mi ut cum puellis ejus exeas ad metendum ne in alieno agro quispiam resistat tibi (Liber Ruth 2, 22)
cumque comedisset Booz et bibisset et factus esset hilarior issetque ad dormiendum juxta acervum manipulorum venit abscondite et discoperto a pedibus ejus pallio se projecit (Liber Ruth 3, 7)
dormivit itaque ad pedes ejus usque ad noctis abscessum surrexitque antequam homines se cognoscerent mutuo et dixit Booz cave ne quis noverit quod huc veneris (Liber Ruth 3, 14)