Gefunden 1681 Ergebnisse für: Ego
et cum funderetur sanguis Stephani testis tui ego adstabam et consentiebam et custodiebam vestimenta interficientium illum (Actus Apostolorum 22, 20)
et dixit ad me vade quoniam ego in nationes longe mittam te (Actus Apostolorum 22, 21)
et respondit tribunus ego multa summa civitatem hanc consecutus sum et Paulus ait ego autem et natus sum (Actus Apostolorum 22, 28)
intendens autem concilium Paulus ait viri fratres ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem (Actus Apostolorum 23, 1)
sciens autem Paulus quia una pars esset Sadducæorum et altera Pharisæorum exclamavit in concilio viri fratres ego Pharisæus sum filius Pharisæorum de spe et resurrectione mortuorum ego judicor (Actus Apostolorum 23, 6)
nisi de una hac solummodo voce qua clamavi inter eos stans quoniam de resurrectione mortuorum ego judicor hodie a vobis (Actus Apostolorum 24, 21)
de quo cum stetissent accusatores nullam causam deferebant de quibus ego suspicabar malum (Actus Apostolorum 25, 18)
hæsitans autem ego de hujusmodi quæstione dicebam si vellet ire Hierosolymam et ibi judicari de istis (Actus Apostolorum 25, 20)
ego vero conperi nihil dignum eum morte admisisse ipso autem hoc appellante Augustum judicavi mittere (Actus Apostolorum 25, 25)
et ego quidem existimaveram me adversus nomen Jesu Nazareni debere multa contraria agere (Actus Apostolorum 26, 9)
quod et feci Hierosolymis et multos sanctorum ego in carceribus inclusi a principibus sacerdotum potestate accepta et cum occiderentur detuli sententiam (Actus Apostolorum 26, 10)
ego autem dixi quis es Domine Dominus autem dixit ego sum Jesus quem tu persequeris (Actus Apostolorum 26, 15)