Gefunden 1681 Ergebnisse für: Ego
surge itaque et descende et vade cum eis nihil dubitans quia ego misi illos (Actus Apostolorum 10, 20)
descendens autem Petrus ad viros dixit ecce ego sum quem quæritis quæ causa est propter quam venistis (Actus Apostolorum 10, 21)
Petrus vero levavit eum dicens surge et ego ipse homo sum (Actus Apostolorum 10, 26)
ego eram in civitate Joppe orans et vidi in excessu mentis visionem descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti de cælo et venit usque ad me (Actus Apostolorum 11, 5)
si ergo eandem gratiam dedit illis Deus sicut et nobis qui credidimus in Dominum Jesum Christum ego quis eram qui possem prohibere Deum (Actus Apostolorum 11, 17)
cum impleret autem Johannes cursum suum dicebat quem me arbitramini esse non sum ego sed ecce venit post me cujus non sum dignus calciamenta pedum solvere (Actus Apostolorum 13, 25)
quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Jesum sicut et in psalmo secundo scriptum est Filius meus es tu ego hodie genui te (Actus Apostolorum 13, 33)
videte contemptores et admiramini et disperdimini quia opus operor ego in diebus vestris opus quod non credetis si quis enarraverit vobis (Actus Apostolorum 13, 41)
propter quod ego judico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum (Actus Apostolorum 15, 19)
adaperiens et insinuans quia Christum oportuit pati et resurgere a mortuis et quia hic est Christus Jesus quem ego adnuntio vobis (Actus Apostolorum 17, 3)
præteriens enim et videns simulacra vestra inveni et aram in qua scriptum erat ignoto deo quod ergo ignorantes colitis hoc ego adnuntio vobis (Actus Apostolorum 17, 23)
contradicentibus autem eis et blasphemantibus excutiens vestimenta dixit ad eos sanguis vester super caput vestrum mundus ego ex hoc ad gentes vadam (Actus Apostolorum 18, 6)