Gefunden 999 Ergebnisse für: Ecce
quia ecce tenebræ operient terram et caligo populos super te autem orietur Dominus et gloria ejus in te videbitur (Liber Isaiae 60, 2)
ecce Dominus auditum fecit in extremis terræ dicite filiæ Sion ecce salvator tuus venit ecce merces ejus cum eo et opus ejus coram illo (Liber Isaiae 62, 11)
occurristi lætanti et facienti justitiam in viis tuis recordabuntur tui ecce tu iratus es et peccavimus in ipsis fuimus semper et salvabimur (Liber Isaiae 64, 5)
ne irascaris Domine satis et ne ultra memineris iniquitatis ecce respice populus tuus omnes nos (Liber Isaiae 64, 9)
quæsierunt me qui ante non interrogabant invenerunt qui non quæsierunt me dixi ecce ego ecce ego ad gentem quæ non vocabat nomen meum (Liber Isaiae 65, 1)
ecce scriptum est coram me non tacebo sed reddam et retribuam in sinu eorum (Liber Isaiae 65, 6)
propter hoc hæc dicit Dominus Deus ecce servi mei comedent et vos esurietis ecce servi mei bibent et vos sitietis (Liber Isaiae 65, 13)
ecce servi mei lætabuntur et vos confundemini ecce servi mei laudabunt præ exultatione cordis et vos clamabitis præ dolore cordis et præ contritione spiritus ululabitis (Liber Isaiae 65, 14)
ecce enim ego creo cælos novos et terram novam et non erunt in memoria priora et non ascendent super cor (Liber Isaiae 65, 17)
sed gaudebitis et exultabitis usque in sempiternum in his quæ ego creo quia ecce ego creo Hierusalem exultationem et populum ejus gaudium (Liber Isaiae 65, 18)
quia hæc dicit Dominus ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis et quasi torrentem inundantem gloriam gentium quam sugetis ad ubera portabimini et super genua blandientur vobis (Liber Isaiae 66, 12)
quia ecce Dominus in igne veniet et quasi turbo quadrigæ ejus reddere in indignatione furorem suum et increpationem suam in flamma ignis (Liber Isaiae 66, 15)
