Gefunden 673 Ergebnisse für: Dux
dederuntque illi septuaginta pondo argenti de fano Baalbrith qui conduxit sibi ex eo viros inopes et vagos secutique sunt eum (Liber Iudicum 9, 4)
post Abimelech surrexit dux in Israël Thola filius Phoa patrui Abimelech vir de Isachar qui habitavit in Sanir montis Ephraim (Liber Iudicum 10, 1)
dixeruntque principes Galaad singuli ad proximos suos qui primus e nobis contra filios Ammon cœperit dimicare erit dux populi Galaad (Liber Iudicum 10, 18)
dixeruntque principes Galaad ad Jepthæ ob hanc igitur causam nunc ad te venimus ut proficiscaris nobiscum et pugnes contra filios Ammon sisque dux omnium qui habitant in Galaad (Liber Iudicum 11, 8)
quem cum adprehendissent Philisthim statim eruerunt oculos ejus et duxerunt Gazam vinctum catenis et clausum in carcere molere fecerunt (Liber Iudicum 16, 21)
et agnoscentes vocem adulescentis Levitæ utentesque illius diversorio dixerunt ad eum quis te huc adduxit quid hic agis quam ob causam huc venire voluisti (Liber Iudicum 18, 3)
qui respondit eis hæc et hæc præstitit mihi Michas et me mercede conduxit ut sim ei sacerdos (Liber Iudicum 18, 4)
secutusque est eam vir suus volens ei reconciliari atque blandiri et secum reducere habens in comitatu puerum et duos asinos quæ suscepit eum et introduxit in domum patris sui quod cum audisset socer ejus eumque vidisset occurrit ei lætus (Liber Iudicum 19, 3)
introduxitque eum in domum suam et pabulum asinis præbuit ac postquam laverunt pedes suos recepit eos in convivium (Liber Iudicum 19, 21)
nolebant adquiescere sermonibus ejus quod cernens homo eduxit ad eos concubinam suam et eis tradidit inludendam qua cum tota nocte abusi essent dimiserunt eam mane (Liber Iudicum 19, 25)
qui surgentes venerunt in domum Dei hoc est in Silo consulueruntque eum atque dixerunt quis erit in exercitu nostro princeps certaminis contra filios Beniamin quibus respondit Dominus Judas sit dux vester (Liber Iudicum 20, 18)
et tertia vice sicut semel et bis contra Beniamin exercitum produxerunt (Liber Iudicum 20, 30)