Gefunden 571 Ergebnisse für: Domus
cognationes quoque scribarum habitantium in Jabis canentes atque resonantes et in tabernaculis commorantes hii sunt Cinei qui venerunt de calore patris domus Rechab (Liber I Paralipomenon 2, 55)
filii Sela filii Juda Her pater Lecha et Laada pater Maresa et cognationes Domus operantium byssum in domo Juramenti (Liber I Paralipomenon 4, 21)
fratres quoque filii Abdihel filii Guni princeps domus in familiis suis (Liber I Paralipomenon 5, 15)
et hii fuerunt principes domus cognationis eorum Epher et Jesi et Helihel Ezrihel et Hieremia et Odoja et Jedihel viri fortissimi et potentes et nominati duces in familiis suis (Liber I Paralipomenon 5, 24)
isti sunt quos constituit David super cantores domus Domini ex quo conlocata est arca (Liber I Paralipomenon 6, 31)
fratres quoque eorum Levitæ qui ordinati sunt in cunctum ministerium tabernaculi domus Domini (Liber I Paralipomenon 6, 48)
ingressusque est ad uxorem suam quæ concepit et peperit filium et vocavit nomen ejus Beria eo quod in malis domus ejus ortus esset (Liber I Paralipomenon 7, 23)
Azarias quoque filius Helciæ filii Mosollam filii Sadoc filii Marajoth filii Ahitob pontifex domus Dei (Liber I Paralipomenon 9, 11)
tam ipsos quam filios eorum in ostiis domus Domini et in tabernaculo vicibus suis (Liber I Paralipomenon 9, 23)
his quattuor Levitis creditus erat omnis numerus janitorum et erant super exedras et thesauros domus Domini (Liber I Paralipomenon 9, 26)
interiit ergo Saul et tres filii ejus et omnis domus illius pariter concidit (Liber I Paralipomenon 10, 6)
Sadoc etiam puer egregiæ indolis et domus patris ejus principes viginti duo (Liber I Paralipomenon 12, 28)
