Gefunden 635 Ergebnisse für: Domum
et ibunt populi multi et dicent venite et ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Jacob et docebit nos vias suas et ambulabimus in semitis ejus quia de Sion exibit lex et verbum Domini de Hierusalem (Liber Isaiae 2, 3)
projecisti enim populum tuum domum Jacob quia repleti sunt ut olim et augures habuerunt ut Philisthim et pueris alienis adheserunt (Liber Isaiae 2, 6)
væ qui coniungitis domum ad domum et agrum agro copulatis usque ad terminum loci numquid habitabitis soli vos in medio terræ (Liber Isaiae 5, 8)
adducet Dominus super te et super populum tuum et super domum patris tui dies qui non venerunt a diebus separationis Ephraim a Juda cum rege Assyriorum (Liber Isaiae 7, 17)
quia posuisti civitatem in tumulum urbem fortem in ruinam domum alienorum ut non sit civitas et in sempiternum non ædificetur (Liber Isaiae 25, 2)
propter hoc hæc dicit Dominus ad domum Jacob qui redemit Abraham non modo confundetur Jacob nec modo vultus ejus erubescet (Liber Isaiae 29, 22)
ipse autem sapiens adduxit malum et verba sua non abstulit et consurget contra domum pessimorum et contra auxilium operantium iniquitatem (Liber Isaiae 31, 2)
et egressus est ad eum Eliachim filius Helciæ qui erat super domum et Sobna scriba et Joæ filius Asaph a commentariis (Liber Isaiae 36, 3)
et ingressus est Eliachim filius Helciæ qui erat super domum et Sobna scriba et Joæ filius Asaph a commentariis ad Ezechiam scissis vestibus et nuntiaverunt ei verba Rabsacis (Liber Isaiae 36, 22)
et factum est cum audisset rex Ezechias scidit vestimenta sua et obvolutus est sacco et intravit in domum Domini (Liber Isaiae 37, 1)
et misit Eliachim qui erat super domum et Sobnam scribam et seniores de sacerdotibus opertos saccis ad Isajam filium Amos prophetam (Liber Isaiae 37, 2)
et tulit Ezechias libros de manu nuntiorum et legit eos et ascendit in domum Domini et expandit eos Ezechias coram Domino (Liber Isaiae 37, 14)