Gefunden 4401 Ergebnisse für: Dominus Deus
Deus autem dat illi corpus sicut voluit et unicuique seminum proprium corpus (Epistula I ad Corinthios 15, 38)
nolo enim vos modo in transitu videre spero enim me aliquantum temporis manere apud vos si Dominus permiserit (Epistula I ad Corinthios 16, 7)
benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi Pater misericordiarum et Deus totius consolationis (Epistula II ad Corinthios 1, 3)
fidelis autem Deus quia sermo noster qui fit apud vos non est in illo est et non (Epistula II ad Corinthios 1, 18)
qui autem confirmat nos vobiscum in Christum et qui unxit nos Deus (Epistula II ad Corinthios 1, 21)
Dominus autem Spiritus est ubi autem Spiritus Domini ibi libertas (Epistula II ad Corinthios 3, 17)
in quibus deus hujus sæculi excæcavit mentes infidelium ut non fulgeat inluminatio evangelii gloriæ Christi qui est imago Dei (Epistula II ad Corinthios 4, 4)
quoniam Deus qui dixit de tenebris lucem splendescere qui inluxit in cordibus nostris ad inluminationem scientiæ claritatis Dei in facie Christi Jesu (Epistula II ad Corinthios 4, 6)
qui autem efficit nos in hoc ipsum Deus qui dedit nobis pignus Spiritus (Epistula II ad Corinthios 5, 5)
quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi non reputans illis delicta ipsorum et posuit in nobis verbum reconciliationis (Epistula II ad Corinthios 5, 19)
qui autem consensus templo Dei cum idolis vos enim estis templum Dei vivi sicut dicit Deus quoniam inhabitabo in illis et inambulabo et ero illorum Deus et ipsi erunt mihi populus (Epistula II ad Corinthios 6, 16)
propter quod exite de medio eorum et separamini dicit Dominus et inmundum ne tetigeritis (Epistula II ad Corinthios 6, 17)