Gefunden 1140 Ergebnisse für: Domino
et postquam impleti sunt dies purgationis ejus secundum legem Mosi tulerunt illum in Hierusalem ut sisterent eum Domino (Evangelium secundum Lucam 2, 22)
sicut scriptum est in lege Domini quia omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur (Evangelium secundum Lucam 2, 23)
et hæc ipsa hora superveniens confitebatur Domino et loquebatur de illo omnibus qui expectabant redemptionem Hierusalem (Evangelium secundum Lucam 2, 38)
et reversus servus nuntiavit hæc domino suo tunc iratus pater familias dixit servo suo exi cito in plateas et vicos civitatis et pauperes ac debiles et cæcos et claudos introduc huc (Evangelium secundum Lucam 14, 21)
convocatis itaque singulis debitoribus domini sui dicebat primo quantum debes domino meo (Evangelium secundum Lucam 16, 5)
et dixerunt apostoli Domino adauge nobis fidem (Evangelium secundum Lucam 17, 5)
et ipse David dicit in libro Psalmorum dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis (Evangelium secundum Lucam 20, 42)
aliæ vero supervenerunt naves a Tiberiade juxta locum ubi manducaverant panem gratias agente Domino (Evangelium secundum Ioannem 6, 23)
amen amen dico vobis non est servus major domino suo neque apostolus major eo qui misit illum (Evangelium secundum Ioannem 13, 16)
mementote sermonis mei quem ego dixi vobis non est servus major domino suo si me persecuti sunt et vos persequentur si sermonem meum servaverunt et vestrum servabunt (Evangelium secundum Ioannem 15, 20)
et hoc cum dixisset ostendit eis manus et latus gavisi sunt ergo discipuli viso Domino (Evangelium secundum Ioannem 20, 20)
non enim David ascendit in cælos dicit autem ipse dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis (Actus Apostolorum 2, 34)