Gefunden 1140 Ergebnisse für: Domino
abiit itaque Jepthæ cum principibus Galaad fecitque eum omnis populus principem sui locutusque est Jepthæ omnes sermones suos coram Domino in Maspha (Liber Iudicum 11, 11)
votum vovit Domino dicens si tradideris filios Ammon in manus meas (Liber Iudicum 11, 30)
quicumque primus fuerit egressus de foribus domus meæ mihique occurrerit revertenti cum pace a filiis Ammon eum holocaustum offeram Domino (Liber Iudicum 11, 31)
cui respondit angelus si me cogis non comedam panes tuos sin autem vis holocaustum facere offer illud Domino et nesciebat Manue quod angelus Dei esset (Liber Iudicum 13, 16)
tulit itaque Manue hedum de capris et libamenta et posuit super petram offerens Domino qui facit mirabilia ipse autem et uxor ejus intuebantur (Liber Iudicum 13, 19)
parentes autem ejus nesciebant quod res a Domino fieret et quæreret occasionem contra Philisthim eo enim tempore Philisthim dominabantur Israheli (Liber Iudicum 14, 4)
at ille invocato Domino ait Domine Deus memento mei et redde nunc mihi pristinam fortitudinem Deus meus ut ulciscar me de hostibus meis et pro amissione duorum luminum unam ultionem recipiam (Liber Iudicum 16, 28)
qui dixit matri suæ mille centum argenteos quos separaveras tibi et super quibus me audiente juraveras ecce ego habeo et apud me sunt cui illa respondit benedictus filius meus Domino (Liber Iudicum 17, 2)
reddidit ergo eos matri suæ quæ dixerat ei consecravi et vovi argentum hoc Domino ut de manu mea suscipiat filius meus et faciat sculptile atque conflatile et nunc trado illud tibi (Liber Iudicum 17, 3)
ita tamen ut prius ascenderent et flerent coram Domino usque ad noctem consulerentque eum et dicerent debeo ultra procedere ad dimicandum contra filios Beniamin fratres meos an non quibus ille respondit ascendite ad eum et inite certamen (Liber Iudicum 20, 23)
quam ob rem omnes filii Israël venerunt in domum Dei et sedentes flebant coram Domino jejunaveruntque illo die usque ad vesperam et obtulerunt ei holocausta et pacificas victimas (Liber Iudicum 20, 26)
reddat tibi Dominus pro opere tuo et plenam mercedem recipias a Domino Deo Israël ad quem venisti et sub cujus confugisti alas (Liber Ruth 2, 12)