Mosaico decorativo

Gefunden 8600 Ergebnisse für: Dom

  • nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo et ignis in nocte videntibus populis Israël per cunctas mansiones suas (Liber Exodus 40, 36)

  • vocavit autem Mosen et locutus est ei Dominus de tabernaculo testimonii dicens (Liber Leviticus 1, 1)

  • loquere filiis Israël et dices ad eos homo qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de pecoribus id est de bubus et ovibus offerens victimas (Liber Leviticus 1, 2)

  • si holocaustum fuerit ejus oblatio ac de armento masculum inmaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii ad placandum sibi Dominum (Liber Leviticus 1, 3)

  • immolabitque vitulum coram Domino et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem ejus fundentes super altaris circuitum quod est ante ostium tabernaculi (Liber Leviticus 1, 5)

  • intestinis et pedibus lotis aqua adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum et suavem odorem Domino (Liber Leviticus 1, 9)

  • immolabitque ad latus altaris quod respicit ad aquilonem coram Domino sanguinem vero illius fundent super altare filii Aaron per circuitum (Liber Leviticus 1, 11)

  • intestina vero et pedes lavabunt aqua et oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum Domino (Liber Leviticus 1, 13)

  • sin autem de avibus holocausti oblatio fuerit Domino de turturibus et pullis columbæ (Liber Leviticus 1, 14)

  • confringetque ascellas ejus et non secabit nec ferro dividet eam et adolebit super altare lignis igne subposito holocaustum est et oblatio suavissimi odoris Domino (Liber Leviticus 1, 17)

  • anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino simila erit ejus oblatio fundetque super eam oleum et ponet tus (Liber Leviticus 2, 1)

  • ac deferet ad filios Aaron sacerdotes quorum unus tollet pugillum plenum similæ et olei ac totum tus et ponet memoriale super altare in odorem suavissimum Domino (Liber Leviticus 2, 2)


"Quando a videira se separa da estaca que a sustenta, cai e apodrece." São Padre Pio de Pietrelcina