Talált 8600 Eredmények: Dom
nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo et ignis in nocte videntibus populis Israël per cunctas mansiones suas (Liber Exodus 40, 36)
vocavit autem Mosen et locutus est ei Dominus de tabernaculo testimonii dicens (Liber Leviticus 1, 1)
loquere filiis Israël et dices ad eos homo qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de pecoribus id est de bubus et ovibus offerens victimas (Liber Leviticus 1, 2)
si holocaustum fuerit ejus oblatio ac de armento masculum inmaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii ad placandum sibi Dominum (Liber Leviticus 1, 3)
immolabitque vitulum coram Domino et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem ejus fundentes super altaris circuitum quod est ante ostium tabernaculi (Liber Leviticus 1, 5)
intestinis et pedibus lotis aqua adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum et suavem odorem Domino (Liber Leviticus 1, 9)
immolabitque ad latus altaris quod respicit ad aquilonem coram Domino sanguinem vero illius fundent super altare filii Aaron per circuitum (Liber Leviticus 1, 11)
intestina vero et pedes lavabunt aqua et oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum Domino (Liber Leviticus 1, 13)
sin autem de avibus holocausti oblatio fuerit Domino de turturibus et pullis columbæ (Liber Leviticus 1, 14)
confringetque ascellas ejus et non secabit nec ferro dividet eam et adolebit super altare lignis igne subposito holocaustum est et oblatio suavissimi odoris Domino (Liber Leviticus 1, 17)
anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino simila erit ejus oblatio fundetque super eam oleum et ponet tus (Liber Leviticus 2, 1)
ac deferet ad filios Aaron sacerdotes quorum unus tollet pugillum plenum similæ et olei ac totum tus et ponet memoriale super altare in odorem suavissimum Domino (Liber Leviticus 2, 2)