Mosaico decorativo

Gefunden 2397 Ergebnisse für: Dies Domini

  • tu autem cum acceperis eam ingressus cubiculum per tres dies continens esto ab ea et nihil aliud nisi orationibus vacabis cum ea (Liber Thobis 6, 18)

  • transacta autem tertia nocte accipies virginem cum timore Domini amore filiorum magis quam libidinis ductus ut in semine Abrahæ benedictionem in filiis consequaris (Liber Thobis 6, 22)

  • scis enim ipse quoniam numerat dies pater meus et si tardavero una die plus contristatur anima ejus (Liber Thobis 9, 4)

  • cumque omnes dixissent amen accesserunt ad convivium sed et cum timore Domini nuptiarum convivium exercebant (Liber Thobis 9, 12)

  • cui Tobias dixit ego novi quia pater meus et mater mea modo dies conputant et cruciatur spiritus eorum in ipsis (Liber Thobis 10, 9)

  • dicens angelus Domini sanctus sit in itinere vestro perducatque vos incolomes et inveniatis omnia recte circa conparentes vestros et videant oculi mei filios vestros priusquam moriar (Liber Thobis 10, 11)

  • ingressa est etiam post septem dies Sarra uxor filii ejus et omnes familiæ et pecora sana et cameli et pecunia multa uxoris sed et alia pecunia quam receperat a Gabelo (Liber Thobis 11, 18)

  • et per septem dies epulantes omnes gaudio magno gavisi sunt (Liber Thobis 11, 21)

  • benedicite Dominum omnes electi ejus agite dies lætitiæ et confitemini illi (Liber Thobis 13, 10)

  • et conpletis annis nonaginta et novem in timore Domini cum gaudio sepelierunt eum (Liber Thobis 14, 16)

  • accepitque civitates eorum et sedit ibi per triginta dies in quibus diebus adunari præcepit universum exercitum virtutis suæ (Liber Iudith 3, 15)

  • tremor etiam et horror invasit sensus eorum ne hoc faceret Hierusalem et templo Domini quod fecerat ceteris civitatibus et templis earum (Liber Iudith 4, 2)


"Seja perseverante nas orações e nas santas leituras." São Padre Pio de Pietrelcina