Fundar 2397 Resultados para: Dies Domini
tu autem cum acceperis eam ingressus cubiculum per tres dies continens esto ab ea et nihil aliud nisi orationibus vacabis cum ea (Liber Thobis 6, 18)
transacta autem tertia nocte accipies virginem cum timore Domini amore filiorum magis quam libidinis ductus ut in semine Abrahæ benedictionem in filiis consequaris (Liber Thobis 6, 22)
scis enim ipse quoniam numerat dies pater meus et si tardavero una die plus contristatur anima ejus (Liber Thobis 9, 4)
cumque omnes dixissent amen accesserunt ad convivium sed et cum timore Domini nuptiarum convivium exercebant (Liber Thobis 9, 12)
cui Tobias dixit ego novi quia pater meus et mater mea modo dies conputant et cruciatur spiritus eorum in ipsis (Liber Thobis 10, 9)
dicens angelus Domini sanctus sit in itinere vestro perducatque vos incolomes et inveniatis omnia recte circa conparentes vestros et videant oculi mei filios vestros priusquam moriar (Liber Thobis 10, 11)
ingressa est etiam post septem dies Sarra uxor filii ejus et omnes familiæ et pecora sana et cameli et pecunia multa uxoris sed et alia pecunia quam receperat a Gabelo (Liber Thobis 11, 18)
et per septem dies epulantes omnes gaudio magno gavisi sunt (Liber Thobis 11, 21)
benedicite Dominum omnes electi ejus agite dies lætitiæ et confitemini illi (Liber Thobis 13, 10)
et conpletis annis nonaginta et novem in timore Domini cum gaudio sepelierunt eum (Liber Thobis 14, 16)
accepitque civitates eorum et sedit ibi per triginta dies in quibus diebus adunari præcepit universum exercitum virtutis suæ (Liber Iudith 3, 15)
tremor etiam et horror invasit sensus eorum ne hoc faceret Hierusalem et templo Domini quod fecerat ceteris civitatibus et templis earum (Liber Iudith 4, 2)