Mosaico decorativo

Gefunden 3943 Ergebnisse für: Deus Israel

  • habebuntque nomina filiorum Israël duodecim nominibus celabuntur singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus (Liber Exodus 28, 21)

  • portabitque Aaron nomina filiorum Israël in rationali judicii super pectus suum quando ingreditur sanctuarium memoriale coram Domino in æternum (Liber Exodus 28, 29)

  • pones autem in rationali judicii doctrinam et veritatem quæ erunt in pectore Aaron quando ingreditur coram Domino et gestabit judicium filiorum Israël in pectore suo in conspectu Domini semper (Liber Exodus 28, 30)

  • inminens fronti pontificis portabitque Aaron iniquitates eorum quæ obtulerint et sanctificaverint filii Israël in cunctis muneribus et donariis suis erit autem lammina semper in fronte ejus ut placatus eis sit Dominus (Liber Exodus 28, 38)

  • quo initiatus est Aaron et filii ejus cedentque in partem Aaron et filiorum ejus jure perpetuo a filiis Israël quia primitiva sunt et initia de victimis eorum pacificis quæ offerunt Domino (Liber Exodus 29, 28)

  • ibique præcipiam filiis Israël et sanctificabitur altare in gloria mea (Liber Exodus 29, 43)

  • et habitabo in medio filiorum Israël eroque eis Deus (Liber Exodus 29, 45)

  • et scient quia ego Dominus Deus eorum qui eduxi eos de terra Ægypti ut manerem inter illos ego Dominus Deus ipsorum (Liber Exodus 29, 46)

  • quando tuleris summam filiorum Israël juxta numerum dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino et non erit plaga in eis cum fuerint recensiti (Liber Exodus 30, 12)

  • susceptamque pecuniam quæ conlata est a filiis Israël trades in usus tabernaculi testimonii ut sit monumentum eorum coram Domino et propitietur animabus illorum (Liber Exodus 30, 16)

  • filiis quoque Israël dices hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras (Liber Exodus 30, 31)

  • loquere filiis Israël et dices ad eos videte ut sabbatum meum custodiatis quia signum est inter me et vos in generationibus vestris ut sciatis quia ego Dominus qui sanctifico vos (Liber Exodus 31, 13)


"Quando a videira se separa da estaca que a sustenta, cai e apodrece." São Padre Pio de Pietrelcina