Gefunden 3943 Ergebnisse für: Deus Israel
Moses autem ascendit ad Deum vocavitque eum Dominus de monte et ait hæc dices domui Jacob et adnuntiabis filiis Israël (Liber Exodus 19, 3)
et vos eritis mihi regnum sacerdotale et gens sancta hæc sunt verba quæ loqueris ad filios Israël (Liber Exodus 19, 6)
ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Ægypti de domo servitutis (Liber Exodus 20, 2)
non adorabis ea neque coles ego sum Dominus Deus tuus fortis zelotes visitans iniquitatem patrum in filiis in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me (Liber Exodus 20, 5)
honora patrem tuum et matrem tuam ut sis longevus super terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi (Liber Exodus 20, 12)
et ait Moses ad populum nolite timere ut enim probaret vos venit Deus et ut terror illius esset in vobis et non peccaretis (Liber Exodus 20, 20)
stetitque populus de longe Moses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus (Liber Exodus 20, 21)
dixit præterea Dominus ad Mosen hæc dices filiis Israël vos vidistis quod de cælo locutus sum vobis (Liber Exodus 20, 22)
qui autem non est insidiatus sed Deus illum tradidit in manu ejus constituam tibi locum quo fugere debeat (Liber Exodus 21, 13)
Mosi quoque dixit ascende ad Dominum tu et Aaron Nadab et Abiu et septuaginta senes ex Israël et adorabitis procul (Liber Exodus 24, 1)
scripsit autem Moses universos sermones Domini et mane consurgens ædificavit altare ad radices montis et duodecim titulos per duodecim tribus Israël (Liber Exodus 24, 4)
misitque juvenes de filiis Israël et obtulerunt holocausta immolaveruntque victimas pacificas Domino vitulos (Liber Exodus 24, 5)