Gefunden 3943 Ergebnisse für: Deus Israel
ideo hæc dicit Dominus Deus ecce ego ad te et ipse ego faciam in medio tui judicia in oculis gentium (Prophetia Ezechielis 5, 8)
idcirco vivo ego dicit Dominus Deus nisi pro eo quod sanctum meum violasti in omnibus offensionibus tuis et in omnibus abominationibus tuis ego quoque confringam et non parcet oculus meus et non miserebor (Prophetia Ezechielis 5, 11)
fili hominis pone faciem tuam ad montes Israël et prophetabis ad eos (Prophetia Ezechielis 6, 2)
et dices montes Israël audite verbum Domini Dei hæc dicit Dominus Deus montibus et collibus rupibus et vallibus ecce ego inducam super vos gladium et disperdam excelsa vestra (Prophetia Ezechielis 6, 3)
et dabo cadavera filiorum Israël ante faciem simulacrorum vestrorum et dispergam ossa vestra circum aras vestras (Prophetia Ezechielis 6, 5)
hæc dicit Dominus Deus percute manu tua et adlide pedem tuum et dic eheu ad omnes abominationes malorum domus Israël qui gladio fame peste ruituri sunt (Prophetia Ezechielis 6, 11)
et tu fili hominis hæc dicit Dominus Deus terræ Israël finis venit finis super quattuor plagas terræ (Prophetia Ezechielis 7, 2)
hæc dicit Dominus Deus adflictio una adflictio ecce venit (Prophetia Ezechielis 7, 5)
et ecce ibi gloria Dei Israël secundum visionem quam videram in campo (Prophetia Ezechielis 8, 4)
et dixit ad me fili hominis putasne vides tu quid isti faciant abominationes magnas quas domus Israël facit hic ut procul recedam a sanctuario meo et adhuc conversus videbis abominationes majores (Prophetia Ezechielis 8, 6)
et ingressus vidi et ecce omnis similitudo reptilium et animalium abominatio et universa idola domus Israël depicta erant in pariete in circuitu per totum (Prophetia Ezechielis 8, 10)
et septuaginta viri de senioribus domus Israël et Hiezonias filius Saphan stabat in medio eorum stantium ante picturas et unusquisque habebat turibulum in manu sua et vapor nebulæ de ture consurgebat (Prophetia Ezechielis 8, 11)