Mosaico decorativo

Gefunden 1892 Ergebnisse für: Deus Anaque

  • propterea vivo ego dicit Dominus Deus quoniam sanguini tradam te et sanguis te persequetur et cum sanguinem oderis sanguis persequetur te (Prophetia Ezechielis 35, 6)

  • propterea vivo ego dicit Dominus Deus quia faciam juxta iram tuam et secundum zelum tuum quem fecisti odio habens eos et notus efficiar per eos cum te judicavero (Prophetia Ezechielis 35, 11)

  • hæc dicit Dominus Deus lætante universa terra in solitudinem te redigam (Prophetia Ezechielis 35, 14)

  • hæc dicit Dominus Deus eo quod dixerit inimicus de vobis euge altitudines sempiternæ in hereditatem datæ sunt nobis (Prophetia Ezechielis 36, 2)

  • propterea vaticinare et dic hæc dicit Dominus Deus pro eo quod desolati estis et conculcati per circuitum et facti in hereditatem reliquis gentibus et ascendistis super labium linguæ et obprobrium populi (Prophetia Ezechielis 36, 3)

  • propterea montes Israël audite verbum Domini Dei hæc dicit Dominus Deus montibus et collibus torrentibus vallibusque et desertis parietinis et urbibus derelictis quæ depopulatæ sunt et subsannatæ a reliquis gentibus per circuitum (Prophetia Ezechielis 36, 4)

  • propterea hæc dicit Dominus Deus quoniam in igne zeli mei locutus sum de reliquis gentibus et de Idumea universa qui dederunt terram meam sibi in hereditatem cum gaudio et toto corde ex animo et ejecerunt eam ut vastarent (Prophetia Ezechielis 36, 5)

  • idcirco vaticinare super humum Israël et dices montibus et collibus jugis et vallibus hæc dicit Dominus Deus ecce ego in zelo meo et in furore meo locutus sum eo quod confusionem gentium sustinueritis (Prophetia Ezechielis 36, 6)

  • idcirco hæc dicit Dominus Deus ego levavi manum meam ut gentes quæ in circuitu vestro sunt ipsæ confusionem suam portent (Prophetia Ezechielis 36, 7)

  • hæc dicit Dominus Deus pro eo quod dicunt de vobis devoratrix hominum es et suffocans gentem tuam (Prophetia Ezechielis 36, 13)

  • propterea homines non comedes amplius et gentem tuam non necabis ultra ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 36, 14)

  • nec auditam faciam in te amplius confusionem gentium et obprobrium populorum nequaquam portabis et gentem tuam non amittes amplius ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 36, 15)


"Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco." São Padre Pio de Pietrelcina