Gefunden 1892 Ergebnisse für: Deus Anaque
idcirco dices ad eos hæc dicit Dominus Deus qui in sanguine comeditis et oculos vestros levatis ad inmunditias vestras et sanguinem funditis numquid terram hereditate possidebitis (Prophetia Ezechielis 33, 25)
hæc dices ad eos sic dicit Dominus Deus vivo ego quia qui in ruinosis habitant gladio cadent et qui in agro est bestiis tradetur ad devorandum qui autem in præsidiis et in speluncis sunt peste morientur (Prophetia Ezechielis 33, 27)
fili hominis propheta de pastoribus Israël propheta et dices pastoribus hæc dicit Dominus Deus væ pastoribus Israël qui pascebant semet ipsos nonne greges pascuntur a pastoribus (Prophetia Ezechielis 34, 2)
vivo ego dicit Dominus Deus quia pro eo quod facti sunt greges mei in rapinam et oves meæ in devorationem omnium bestiarum agri eo quod non esset pastor neque enim quæsierunt pastores gregem meum sed pascebant pastores semet ipsos et greges meos non pascebant (Prophetia Ezechielis 34, 8)
hæc dicit Dominus Deus ecce ego ipse super pastores requiram gregem meum de manu eorum et cessare eos faciam ut ultra non pascant gregem nec pascant amplius pastores semet ipsos et liberabo gregem meum de ore eorum et non erunt ultra eis in escam (Prophetia Ezechielis 34, 10)
quia hæc dicit Dominus Deus ecce ego ipse requiram oves meas et visitabo eas (Prophetia Ezechielis 34, 11)
ego pascam oves meas et ego eas accubare faciam dicit Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 34, 15)
vos autem greges mei hæc dicit Dominus Deus ecce ego judico inter pecus et pecus arietum et hircorum (Prophetia Ezechielis 34, 17)
propterea hæc dicit Dominus Deus ad eos ecce ego ipse judico inter pecus pingue et macilentum (Prophetia Ezechielis 34, 20)
et scient quia ego Dominus Deus eorum cum eis et ipsi populus meus domus Israël ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 34, 30)
vos autem greges mei greges pascuæ meæ homines estis et ego Dominus Deus vester dicit Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 34, 31)
hæc dicit Dominus Deus ecce ego ad te mons Seir et extendam manum meam super te et dabo te desolatum atque desertum (Prophetia Ezechielis 35, 3)