Gefunden 1087 Ergebnisse für: Deo
omnia autem ex Deo qui reconciliavit nos sibi per Christum et dedit nobis ministerium reconciliationis (Epistula II ad Corinthios 5, 18)
pro Christo ergo legationem fungimur tamquam Deo exhortante per nos obsecramus pro Christo reconciliamini Deo (Epistula II ad Corinthios 5, 20)
nunc gaudeo non quia contristati estis sed quia contristati estis ad pænitentiam contristati enim estis secundum Deum ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis (Epistula II ad Corinthios 7, 9)
igitur et si scripsi vobis non propter eum qui fecit iniuriam nec propter eum qui passus est sed ad manifestandam sollicitudinem nostram quam pro vobis habemus ad vos coram Deo (Epistula II ad Corinthios 7, 12)
ideo consolati sumus in consolatione autem nostra abundantius magis gavisi sumus super gaudium Titi quia refectus est spiritus ejus ab omnibus vobis (Epistula II ad Corinthios 7, 13)
gaudeo quod in omnibus confido in vobis (Epistula II ad Corinthios 7, 16)
gratias autem Deo qui dedit eandem sollicitudinem pro vobis in corde Titi (Epistula II ad Corinthios 8, 16)
providemus enim bona non solum coram Deo sed etiam coram hominibus (Epistula II ad Corinthios 8, 21)
ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem quæ operatur per nos gratiarum actionem Deo (Epistula II ad Corinthios 9, 11)
gratias Deo super inenarrabili dono ejus (Epistula II ad Corinthios 9, 15)
nam arma militiæ nostræ non carnalia sed potentia Deo ad destructionem munitionum consilia destruentes (Epistula II ad Corinthios 10, 4)
secundum ignobilitatem dico quasi nos infirmi fuerimus in quo quis audet in insipientia dico audeo et ego (Epistula II ad Corinthios 11, 21)