Gefunden 1475 Ergebnisse für: David Rex David: Novissimis Diebus
et veni ad transmigrationem acervum novarum frugum ad eos qui habitabant juxta flumen Chobar et sedi ubi illi sedebant et mansi ibi septem diebus mærens in medio eorum (Prophetia Ezechielis 3, 15)
et cum conpleveris hæc dormies super latus tuum dextrum secundo et adsumes iniquitatem domus Juda quadraginta diebus diem pro anno diem inquam pro anno dedi tibi (Prophetia Ezechielis 4, 6)
et tu sume tibi frumentum et hordeum et fabam et lentem et milium et viciam et mittes ea in vas unum et facies tibi panes numero dierum quibus dormies super latus tuum trecentis et nonaginta diebus comedes illud (Prophetia Ezechielis 4, 9)
quia ego Dominus loquar quodcumque locutus fuero verbum et fiet non prolongabitur amplius sed in diebus vestris domus exasperans loquar verbum et faciam illud dicit Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 12, 25)
et recordabor ego pacti mei tecum in diebus adulescentiæ tuæ et suscitabo tibi pactum sempiternum (Prophetia Ezechielis 16, 60)
numquid sustinebit cor tuum aut prævalebunt manus tuæ in diebus quos ego faciam tibi ego Dominus locutus sum et faciam (Prophetia Ezechielis 22, 14)
quorum data sunt sepulchra in novissimis laci et facta est multitudo ejus per gyrum sepulchri ejus universi interfecti cadentesque gladio qui dederant quondam formidinem in terra viventium (Prophetia Ezechielis 32, 23)
fili hominis loquere ad filios populi tui et dices ad eos terra cum induxero super eam gladium et tulerit populus terræ virum unum de novissimis suis et constituerit eum super se speculatorem (Prophetia Ezechielis 33, 2)
et suscitabo super ea pastorem unum qui pascat ea servum meum David ipse pascet ea et ipse erit eis in pastorem (Prophetia Ezechielis 34, 23)
ego autem Dominus ero eis in Deum et servus meus David princeps in medio eorum ego Dominus locutus sum (Prophetia Ezechielis 34, 24)
et servus meus David rex super eos et pastor unus erit omnium eorum in judiciis meis ambulabunt et mandata mea custodient et facient ea (Prophetia Ezechielis 37, 24)
et habitabunt super terram quam dedi servo meo Jacob in qua habitaverunt patres vestri et habitabunt super eam ipsi et filii eorum et filii filiorum eorum usque in sempiternum et David servus meus princeps eorum in perpetuum (Prophetia Ezechielis 37, 25)