Gefunden 1009 Ergebnisse für: David De Proeliis David Senioribus
quia hæc dicit Dominus non interibit de David vir qui sedeat super thronum domus Israël (Liber Ieremiae 33, 17)
et pactum meum irritum esse poterit cum David servo meo ut non sit ex eo filius qui regnet in throno ejus et Levitæ et sacerdotes ministri mei (Liber Ieremiae 33, 21)
sicuti numerari non possunt stellæ cæli et metiri harena maris sic multiplicabo semen David servi mei et Levitas ministros meos (Liber Ieremiae 33, 22)
equidem et semen Jacob et David servi mei proiciam ut non adsumam de semine ejus principes seminis Abraham et Isaac et Jacob reducam enim conversionem eorum et miserebor eis (Liber Ieremiae 33, 26)
propterea hæc dicit Dominus contra Joachim regem Juda non erit ex eo qui sedeat super solium David et cadaver ejus proicietur ad æstum per diem et ad gelu per noctem (Liber Ieremiae 36, 30)
conturbatio super conturbationem veniet et auditus super auditum et quærent visionem de propheta et lex peribit a sacerdote et consilium a senioribus (Prophetia Ezechielis 7, 26)
et septuaginta viri de senioribus domus Israël et Hiezonias filius Saphan stabat in medio eorum stantium ante picturas et unusquisque habebat turibulum in manu sua et vapor nebulæ de ture consurgebat (Prophetia Ezechielis 8, 11)
senem adulescentulum et virginem parvulum et mulieres interficite usque ad internicionem omnem autem super quem videritis thau ne occidatis et a sanctuario meo incipite cœperunt ergo a viris senioribus qui erant ante faciem domus (Prophetia Ezechielis 9, 6)
et factum est in anno septimo in quinto mense in decima mensis venerunt viri de senioribus Israël ut interrogarent Dominum et sederunt coram me (Prophetia Ezechielis 20, 1)
fili hominis loquere senioribus Israël et dices ad eos hæc dicit Dominus Deus num ad interrogandum me vos venistis vivo ego quia non respondebo vobis ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 20, 3)
et suscitabo super ea pastorem unum qui pascat ea servum meum David ipse pascet ea et ipse erit eis in pastorem (Prophetia Ezechielis 34, 23)
ego autem Dominus ero eis in Deum et servus meus David princeps in medio eorum ego Dominus locutus sum (Prophetia Ezechielis 34, 24)