Gefunden 688 Ergebnisse für: Coram
et ait si placet regi et inveni gratiam coram oculis ejus et deprecatio mea non ei videtur esse contraria obsecro ut novis epistulis veteres Aman litteræ insidiatoris et hostis Judæorum quibus eos in cunctis regis provinciis perire præceperat corrigantur (Liber Esther 8, 5)
quadam autem die cum venissent filii Dei ut adsisterent coram Domino adfuit inter eos etiam Satan (Liber Iob 1, 6)
factum est autem cum quadam die venissent filii Dei et starent coram Domino venisset quoque Satan inter eos et staret in conspectu ejus (Liber Iob 2, 1)
stetit quidam cujus non agnoscebam vultum imago coram oculis meis et vocem quasi auræ lenis audivi (Liber Iob 4, 16)
quantum in te est evacuasti timorem et tulisti preces coram Deo (Liber Iob 15, 4)
posuit me quasi in proverbium vulgi et exemplum sum coram eis (Liber Iob 17, 6)
quare reputati sumus ut jumenta et sorduimus coram vobis (Liber Iob 18, 3)
semen eorum permanet coram eis propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum (Liber Iob 21, 8)
quis arguet coram eo viam ejus et quæ fecit quis reddet illi (Liber Iob 21, 31)
ponam coram eo judicium et os meum replebo increpationibus (Liber Iob 23, 4)
nudus est inferus coram illo et nullum est operimentum perditioni (Liber Iob 26, 6)
et iratus indignatusque Heliu filius Barachel Buzites de cognatione Ram iratus est autem adversus Job eo quod justum se esse diceret coram Deo (Liber Iob 32, 2)