Gefunden 3276 Ergebnisse für: Cor
et intravit ex more ad corroborandum fœdus ut quærerent Dominum Deum patrum suorum in toto corde et in tota anima sua (Liber II Paralipomenon 15, 12)
omnes qui erant in Juda cum execratione in omni enim corde suo juraverunt et in tota voluntate quæsierunt eum et invenerunt præstititque eis Dominus requiem per circuitum (Liber II Paralipomenon 15, 15)
excelsa autem derelicta sunt in Israël attamen cor Asa erat perfectum cunctis diebus ejus (Liber II Paralipomenon 15, 17)
fœdus inter me et te est pater quoque meus et pater tuus habuere concordiam quam ob rem misi tibi argentum et aurum ut rupto fœdere quod habes cum Baasa rege Israël facias eum a me recedere (Liber II Paralipomenon 16, 3)
oculi enim ejus contemplantur universam terram et præbent fortitudinem his qui corde perfecto credunt in eum stulte igitur egisti et propter hoc ex præsenti tempore contra te bella consurgent (Liber II Paralipomenon 16, 9)
ægrotavit etiam Asa anno tricesimo nono regni sui dolore pedum vehementissimo et nec in infirmitate sua quæsivit Dominum sed magis in medicorum arte confisus est (Liber II Paralipomenon 16, 12)
cumque sumpsisset cor ejus audaciam propter vias Domini etiam excelsa et lucos de Juda abstulit (Liber II Paralipomenon 17, 6)
sed et Philisthei Josaphat munera deferebant et vectigal argenti Arabes quoque adducebant pecora arietum septem milia septingentos et hircos totidem (Liber II Paralipomenon 17, 11)
porro rex Israël et Josaphat rex Juda uterque sedebant in solio suo vestiti cultu regio sedebant autem in area juxta portam Samariæ omnesque prophetæ vaticinabantur coram eis (Liber II Paralipomenon 18, 9)
Sedecias vero filius Chanana fecit sibi cornua ferrea et ait hæc dicit Dominus his ventilabis Syriam donec conteras eam (Liber II Paralipomenon 18, 10)
et dixit Dominus quis decipiet Ahab regem Israël ut ascendat et corruat in Ramoth Galaad cumque diceret unus hoc modo et alter alio (Liber II Paralipomenon 18, 19)
processit spiritus et stetit coram Domino et ait ego decipiam eum cui Dominus in quo inquit decipies (Liber II Paralipomenon 18, 20)