Gefunden 797 Ergebnisse für: Contra
et a solitudine usque ad mare Cheneroth contra orientem et usque ad mare Deserti quod est mare Salsissimum ad orientalem plagam per viam quæ ducit Bethesimoth et ab australi parte quæ subiacent Asedothphasga (Liber Iosue 12, 3)
a fluvio turbido qui inrigat Ægyptum usque ad terminos Accaron contra aquilonem terra Chanaan quæ in quinque regulos Philisthim dividitur Gazeos Azotios Ascalonitas Gettheos et Accaronitas (Liber Iosue 13, 3)
ejusque confinia Libani quoque regio contra orientem a Baalgad sub monte Hermon donec ingrediaris Emath (Liber Iosue 13, 5)
terminus Jazer et omnes civitates Galaad dimidiamque partem terræ filiorum Ammon usque ad Arœr quæ est contra Rabba (Liber Iosue 13, 25)
hanc possessionem divisit Moses in campestribus Moab trans Jordanem contra Hiericho ad orientalem plagam (Liber Iosue 13, 32)
igitur sors filiorum Judæ per cognationes suas ista fuit a termino Edom desertum Sin contra meridiem et usque ad extremam partem australis plagæ (Liber Iosue 15, 1)
egrediturque contra ascensum Scorpionis et pertransit in Sina ascenditque in Cadesbarne et pervenit in Esrom ascendens Addara et circumiens Caricaa (Liber Iosue 15, 3)
et tendens usque ad terminos Debera de valle Achor contra aquilonem respiciens Galgala quæ est ex adverso ascensionis Adommim ab australi parte torrentis transitque aquas quæ vocantur fons Solis et erunt exitus ejus ad fontem Rogel (Liber Iosue 15, 7)
ascenditque per convallem filii Ennom ex latere Jebusei ad meridiem hæc est Hierusalem et inde se erigens ad verticem montis qui est contra Gehennom ad occidentem in summitate vallis Rafaim contra aquilonem (Liber Iosue 15, 8)
et circuit de Bala contra occidentem usque ad montem Seir transitque juxta latus montis Jarim ad aquilonem in Cheslon et descendit in Bethsames transitque in Thamna (Liber Iosue 15, 10)
et pervenit contra aquilonem partis Accaron ex latere inclinaturque Sechrona et transit montem Baala pervenitque in Jebnehel et maris Magni contra occidentem fine concluditur (Liber Iosue 15, 11)
cecidit quoque sors filiorum Joseph ab Jordane contra Hiericho et aquas ejus ab oriente solitudo quæ ascendit de Hiericho ad montana Bethel (Liber Iosue 16, 1)
