1. igitur sors filiorum Judæ per cognationes suas ista fuit a termino Edom desertum Sin contra meridiem et usque ad extremam partem australis plagæ

2. initium ejus a summitate maris Salsissimi et a lingua ejus quæ respicit meridiem

3. egrediturque contra ascensum Scorpionis et pertransit in Sina ascenditque in Cadesbarne et pervenit in Esrom ascendens Addara et circumiens Caricaa

4. atque inde pertransiens in Asemona et perveniens ad torrentem Ægypti eruntque termini ejus mare Magnum hic erit finis meridianæ plagæ

5. ab oriente vero erit initium mare Salsissimum usque ad extrema Jordanis et ea quæ respiciunt aquilonem a lingua maris usque ad eundem Jordanem fluvium

6. ascenditque terminus in Bethagla et transit ab aquilone in Betharaba ascendens ad lapidem Bœm filii Ruben

7. et tendens usque ad terminos Debera de valle Achor contra aquilonem respiciens Galgala quæ est ex adverso ascensionis Adommim ab australi parte torrentis transitque aquas quæ vocantur fons Solis et erunt exitus ejus ad fontem Rogel

8. ascenditque per convallem filii Ennom ex latere Jebusei ad meridiem hæc est Hierusalem et inde se erigens ad verticem montis qui est contra Gehennom ad occidentem in summitate vallis Rafaim contra aquilonem

9. pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquæ Nepthoa et pervenit usque ad vicos montis Ephron inclinaturque in Bala quæ est Cariathiarim id est urbs Silvarum

10. et circuit de Bala contra occidentem usque ad montem Seir transitque juxta latus montis Jarim ad aquilonem in Cheslon et descendit in Bethsames transitque in Thamna

11. et pervenit contra aquilonem partis Accaron ex latere inclinaturque Sechrona et transit montem Baala pervenitque in Jebnehel et maris Magni contra occidentem fine concluditur

12. hii sunt termini filiorum Juda per circuitum in cognationibus suis

13. Chaleb vero filio Jepphonne dedit partem in medio filiorum Juda sicut præceperat ei Dominus Cariatharbe patris Enach ipsa est Hebron

14. delevitque ex ea Chaleb tres filios Enach Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enach

15. atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir quæ prius vocabatur Cariathsepher id est civitas Litterarum

16. dixitque Chaleb qui percusserit Cariathsepher et ceperit eam dabo illi Axam filiam meam uxorem

17. cepitque eam Othonihel filius Cenez frater Chaleb junior deditque ei Axam filiam suam uxorem

18. quæ cum pergerent simul suasit viro ut peteret a patre suo agrum suspiravitque ut sedebat in asino cui Chaleb quid habes inquit

19. at illa respondit da mihi benedictionem terram australem et arentem dedisti mihi junge et inriguam dedit itaque ei Chaleb inriguum superius et inferius

20. hæc est possessio tribus filiorum Juda per cognationes suas

21. erantque civitates ab extremis partibus filiorum Juda juxta terminos Edom a meridie Cabsehel et Eder et Jagur

22. et Cina et Dimona Adeda

23. et Cedes et Asor Jethnan

24. Zif et Thelem Baloth

25. et Asor nova et Cariothesrom hæc est Asor

26. Aman Same et Molada

27. et Asergadda et Asemon Bethfeleth

28. et Asersual et Bersabee et Baziothia

29. Bala et Hiim Esem

30. et Heltholad Exiil et Harma

31. Siceleg et Medemena et Sensenna

32. Lebaoth et Selim et Ænremmon omnes civitates viginti novem et villæ earum

33. in campestribus vero Esthaul et Saraa et Asena

34. et Azanœ et Ængannim Thaffua et Ænaim

35. et Hierimoth Adulam Soccho et Azeca

36. et Saraim Adithaim et Gedera et Giderothaim urbes quattuordecim et villæ earum

37. Sanan et Adesa et Magdalgad

38. Delean et Mesfa et Jecthel

39. Lachis et Bascath et Aglon

40. Thebbon et Lehemas et Chethlis

41. et Gideroth Bethdagon et Neema et Maceda civitates sedecim et villæ earum

42. Labana et Æther et Asan

43. Jeptha et Esna et Nesib

44. Ceila et Achzib et Maresa civitates novem et villæ earum

45. Accaron cum vicis et villulis suis

46. ab Accaron usque ad mare omnia quæ vergunt ad Azotum et viculos ejus

47. Azotus cum vicis et villulis suis Gaza cum viculis et villulis suis usque ad torrentem Ægypti mare Magnum terminus ejus

48. et in monte Samir et Jether et Soccho

49. et Edenna Cariathsenna hæc est Dabir

50. Anab et Isthemo et Anim

51. Gosen et Olon et Gilo civitates undecim et villæ earum

52. Arab et Roma et Esaan

53. Janum et Bethafua et Afeca

54. Ammatha et Cariatharbe hæc est Hebron et Sior civitates novem et villæ earum

55. Maon et Chermel et Zif et Jotæ

56. Jezrehel et Jucadam et Zanœ

57. Accaim Gebaa et Thamna civitates decem et villæ earum

58. Alul et Bethsur et Gedor

59. Mareth et Bethanoth et Elthecen civitates sex et villæ earum

60. Cariathbaal hæc est Cariathiarim urbs Silvarum et Arebba civitates duæ et villæ earum

61. in deserto Betharaba Meddin et Schacha

62. Anepsan et civitas Salis et Engaddi civitates sex et villæ earum

63. Jebuseum autem habitatorem Hierusalem non potuerunt filii Juda delere habitavitque Jebuseus cum filiis Juda in Hierusalem usque in præsentem diem





“Quando Jesus vem a nós na santa comunhão, encontra alegria em Sua criatura. Por nossa parte, procuremos Nele a nossa alegria.” São Padre Pio de Pietrelcina