Mosaico decorativo

Gefunden 278 Ergebnisse für: Bonum Testis

  • erit enim quasi myrice in deserto et non videbit cum venerit bonum sed habitabit in siccitate in deserto in terra salsuginis et inhabitabili (Liber Ieremiae 17, 6)

  • numquid redditur pro bono malum quia foderunt foveam animæ meæ recordare quod steterim in conspectu tuo ut loquerer pro eis bonum et averterem indignationem tuam ab eis (Liber Ieremiae 18, 20)

  • posui enim faciem meam super civitatem hanc in malum et non in bonum ait Dominus in manu regis Babylonis dabitur et exuret eam igni (Liber Ieremiae 21, 10)

  • judicavit causam pauperis et egeni in bonum suum numquid non ideo quia cognovit me dicit Dominus (Liber Ieremiae 22, 16)

  • hæc dicit Dominus Deus Israël sicut ficus hæ bonæ sic cognoscam transmigrationem Juda quam emisi de loco isto in terram Chaldeorum in bonum (Liber Ieremiae 24, 5)

  • ego autem ecce in manibus vestris sum facite mihi ut bonum et rectum est in oculis vestris (Liber Ieremiae 26, 14)

  • quia hæc dicit Dominus cum cœperint impleri in Babylone septuaginta anni visitabo vos et suscitabo super vos verbum meum bonum ut reducam vos ad locum istum (Liber Ieremiae 29, 10)

  • pro eo quod fecerint stultitiam in Israël et mœchati sunt in uxores amicorum suorum et locuti sunt verbum in nomine meo mendaciter quod non mandavi eis ego sum judex et testis dicit Dominus (Liber Ieremiae 29, 23)

  • idcirco hæc dicit Dominus ecce ego visitabo super Semejam Neelamiten et super semen ejus non erit ei vir sedens in medio populi hujus et non videbit bonum quod ego faciam populo meo ait Dominus quia prævaricationem locutus est adversum Dominum (Liber Ieremiae 29, 32)

  • quia hæc dicit Dominus sicut adduxi super populum istum omne malum hoc grande sic adducam super eos omne bonum quod ego loquor ad eos (Liber Ieremiae 32, 42)

  • agri pecunia ementur et scribentur in libro et inprimetur signum et testis adhibebitur in terra Beniamin et in circuitu Hierusalem in civitatibus Juda et in civitatibus montanis et in civitatibus campestribus et in civitatibus quæ ad austrum sunt quia convertam captivitatem eorum ait Dominus (Liber Ieremiae 32, 44)

  • ecce dies veniunt dicit Dominus et suscitabo verbum bonum quod locutus sum ad domum Israël et ad domum Juda (Liber Ieremiae 33, 14)


"Deus nunca me recusou um pedido". São Padre Pio de Pietrelcina