Gefunden 136 Ergebnisse für: Angelus

  • et egressus est angelus qui loquebatur in me et dixit ad me leva oculos tuos et vide quid est hoc quod egreditur (Prophetia Zachariae 5, 5)

  • et respondit angelus et ait ad me isti sunt quattuor venti cæli qui egrediuntur ut stent coram Dominatore omnis terræ (Prophetia Zachariae 6, 5)

  • in die illo proteget Dominus habitatores Hierusalem et erit qui offenderit ex eis in die illa quasi David et domus David quasi Dei sicut angelus Domini in conspectu ejus (Prophetia Zachariae 12, 8)

  • labia enim sacerdotis custodient scientiam et legem requirent ex ore ejus quia angelus Domini exercituum est (Prophetia Malachiae 2, 7)

  • ecce ego mittam angelum meum et præparabit viam ante faciem meam et statim veniet ad templum suum dominator quem vos quæritis et angelus testamenti quem vos vultis ecce venit dicit Dominus exercituum (Prophetia Malachiae 3, 1)

  • hæc autem eo cogitante ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens Joseph fili David noli timere accipere Mariam coniugem tuam quod enim in ea natum est de Spiritu Sancto est (Evangelium secundum Matthaeum 1, 20)

  • exsurgens autem Joseph a somno fecit sicut præcepit ei angelus Domini et accepit coniugem suam (Evangelium secundum Matthaeum 1, 24)

  • qui cum recessissent ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph dicens surge et accipe puerum et matrem ejus et fuge in Ægyptum et esto ibi usque dum dicam tibi futurum est enim ut Herodes quærat puerum ad perdendum eum (Evangelium secundum Matthaeum 2, 13)

  • defuncto autem Herode ecce apparuit angelus Domini in somnis Joseph in Ægypto (Evangelium secundum Matthaeum 2, 19)

  • et ecce terræmotus factus est magnus angelus enim Domini descendit de cælo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum (Evangelium secundum Matthaeum 28, 2)

  • respondens autem angelus dixit mulieribus nolite timere vos scio enim quod Jesum qui crucifixus est quæritis (Evangelium secundum Matthaeum 28, 5)

  • apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris incensi (Evangelium secundum Lucam 1, 11)


“A natureza humana também quer a sua parte. Até Maria, Mãe de Jesus, que sabia que por meio de Sua morte a humanidade seria redimida, chorou e sofreu – e como sofreu!” São Padre Pio de Pietrelcina