Gefunden 925 Ergebnisse für: Ana
primitias frumenti vini et olei et lanarum partem ex ovium tonsione (Liber Deuteronomii 18, 4)
sed interficies in ore gladii Hettheum videlicet et Amorreum et Chananeum Ferezeum et Eveum et Jebuseum sicut præcepit tibi Dominus Deus tuus (Liber Deuteronomii 20, 17)
non indueris vestimento quod ex lana linoque contextum est (Liber Deuteronomii 22, 11)
et introduxit ad locum istum et tradidit nobis terram lacte et melle manantem (Liber Deuteronomii 26, 9)
respice de sanctuario tuo de excelso cælorum habitaculo et benedic populo tuo Israël et terræ quam dedisti nobis sicut jurasti patribus nostris terræ lacte et melle mananti (Liber Deuteronomii 26, 15)
ut possis in eis scribere omnia verba legis hujus Jordane transmisso ut intrœas terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi terram lacte et melle manantem sicut juravit patribus tuis (Liber Deuteronomii 27, 3)
percutiat te Dominus ulcere pessimo in genibus et in suris sanarique non possis a planta pedis usque ad verticem tuum (Liber Deuteronomii 28, 35)
et tulimus terram eorum ac tradidimus possidendam Ruben et Gad et dimidiæ tribui Manasse (Liber Deuteronomii 29, 8)
introducam enim eum in terram pro qua juravi patribus ejus lacte et melle manantem cumque comederint et saturati crassique fuerint avertentur ad deos alienos et servient eis et detrahent mihi et irritum facient pactum meum (Liber Deuteronomii 31, 20)
fel draconum vinum eorum et venenum aspidum insanabile (Liber Deuteronomii 32, 33)
videte quod ego sim solus et non sit alius deus præter me ego occidam et ego vivere faciam percutiam et ego sanabo et non est qui de manu mea possit eruere (Liber Deuteronomii 32, 39)
ascende in montem istum Abarim id est transituum in montem Nebo qui est in terra Moab contra Hiericho et vide terram Chanaan quam ego tradam filiis Israël obtinendam et morere in monte (Liber Deuteronomii 32, 49)
