Gefunden 11555 Ergebnisse für: Ad
festinavit Abraham in tabernaculum ad Sarram dixitque ei adcelera tria sata similæ commisce et fac subcinericios panes (Liber Genesis 18, 6)
ipse vero ad armentum cucurrit et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum deditque puero qui festinavit et coxit illum (Liber Genesis 18, 7)
cumque comedissent dixerunt ad eum ubi est Sarra uxor tua ille respondit ecce in tabernaculo est (Liber Genesis 18, 9)
cui dixit revertens veniam ad te tempore isto vita comite et habebit filium Sarra uxor tua quo audito Sarra risit post ostium tabernaculi (Liber Genesis 18, 10)
dixit autem Dominus ad Abraham quare risit Sarra dicens num vere paritura sum anus (Liber Genesis 18, 13)
numquid Deo est quicquam difficile juxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore vita comite et habebit Sarra filium (Liber Genesis 18, 14)
cum ergo surrexissent inde viri direxerunt oculos suos contra Sodomam et Abraham simul gradiebatur deducens eos (Liber Genesis 18, 16)
scio enim quod præcepturus sit filiis suis et domui suæ post se ut custodiant viam Domini et faciant justitiam et judicium ut adducat Dominus propter Abraham omnia quæ locutus est ad eum (Liber Genesis 18, 19)
dixit itaque Dominus clamor Sodomorum et Gomorræ multiplicatus est et peccatum earum adgravatum est nimis (Liber Genesis 18, 20)
descendam et videbo utrum clamorem qui venit ad me opere conpleverint an non est ita ut sciam (Liber Genesis 18, 21)
converteruntque se inde et abierunt Sodomam Abraham vero adhuc stabat coram Domino (Liber Genesis 18, 22)
et adpropinquans ait numquid perdes justum cum impio (Liber Genesis 18, 23)
