Gefunden 11555 Ergebnisse für: Ad
vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam Tu Deus qui vidisti me dixit enim profecto hic vidi posteriora videntis me (Liber Genesis 16, 13)
propterea appellavit puteum illum puteum Viventis et videntis me ipse est inter Cades et Barad (Liber Genesis 16, 14)
postquam vero nonaginta et novem annorum esse cœperat apparuit ei Dominus dixitque ad eum ego Deus omnipotens ambula coram me et esto perfectus (Liber Genesis 17, 1)
dixit iterum Deus ad Abraham et tu ergo custodies pactum meum et semen tuum post te in generationibus suis (Liber Genesis 17, 9)
dixit quoque Deus ad Abraham Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai sed Sarram (Liber Genesis 17, 15)
dixitque ad Deum utinam Ismaël vivat coram te (Liber Genesis 17, 18)
et ait Deus ad Abraham Sarra uxor tua pariet tibi filium vocabisque nomen ejus Isaac et constituam pactum meum illi in fœdus sempiternum et semini ejus post eum (Liber Genesis 17, 19)
pactum vero meum statuam ad Isaac quem pariet tibi Sarra tempore isto in anno altero (Liber Genesis 17, 21)
eadem die circumcisus est Abraham et Ismaël filius ejus (Liber Genesis 17, 26)
cumque elevasset oculos apparuerunt ei tres viri stantes propter eum quos cum vidisset cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi et adoravit in terra (Liber Genesis 18, 2)
sed adferam pauxillum aquæ et lavate pedes vestros et requiescite sub arbore (Liber Genesis 18, 4)
ponam buccellam panis et confortate cor vestrum postea transibitis idcirco enim declinastis ad servum vestrum qui dixerunt fac ut locutus es (Liber Genesis 18, 5)
