Gefunden 5674 Ergebnisse für: Absalom Autem David
arcam autem Dei adduxerat David de Cariathiarim in locum quem paraverat ei et ubi fixerat illi tabernaculum hoc est in Hierusalem (Liber II Paralipomenon 1, 4)
ecce autem in ipsa nocte apparuit ei Deus dicens postula quod vis ut dem tibi (Liber II Paralipomenon 1, 7)
dixitque Salomon Deo tu fecisti cum David patre meo misericordiam magnam et constituisti me regem pro eo (Liber II Paralipomenon 1, 8)
nunc igitur Domine Deus impleatur sermo tuus quem pollicitus es David patri meo tu enim fecisti me regem super populum tuum multum qui tam innumerabilis est quam pulvis terræ (Liber II Paralipomenon 1, 9)
dixit autem Deus ad Salomonem quia hoc magis placuit cordi tuo et non postulasti divitias et substantiam et gloriam neque animas eorum qui te oderunt sed nec dies vitæ plurimos petisti autem sapientiam et scientiam ut judicare possis populum meum super quem constitui te regem (Liber II Paralipomenon 1, 11)
sapientia et scientia data sunt tibi divitias autem et substantiam et gloriam dabo tibi ita ut nullus in regibus nec ante te nec post te fuerit similis tui (Liber II Paralipomenon 1, 12)
adducebantur autem ei et equi de Ægypto et de Coa a negotiatoribus regis qui ibant et cœmebant pretio (Liber II Paralipomenon 1, 16)
decrevit autem Salomon ædificare domum nomini Domini et palatium sibi (Liber II Paralipomenon 2, 1)
misit quoque ad Hiram regem Tyri dicens sicut egisti cum David patre meo et misisti ei ligna cedrina ut ædificaret sibi domum in qua et habitavit (Liber II Paralipomenon 2, 3)
domus autem quam ædificare cupio magna est magnus est enim Deus noster super omnes deos (Liber II Paralipomenon 2, 5)
mitte igitur mihi virum eruditum qui noverit operari in auro et argento ære ferro purpura coccino et hyacintho et qui sciat scalpere celata cum his artificibus quos mecum habeo in Judæa et in Hierusalem quos præparavit David pater meus (Liber II Paralipomenon 2, 7)
dixit autem Hiram rex Tyri per litteras quas miserat Salomoni quia dilexit Dominus populum suum idcirco te regnare fecit super eum (Liber II Paralipomenon 2, 11)