Gefunden 108 Ergebnisse für: ædificavit

  • civitates quas dederat Hiram Salomoni ædificavit et habitare ibi fecit filios Israël (Liber II Paralipomenon 8, 2)

  • et ædificavit Palmyram in deserto et alias civitates munitissimas ædificavit in Emath (Liber II Paralipomenon 8, 4)

  • Baalath etiam et omnes urbes firmissimas quæ fuerunt Salomonis cunctasque urbes quadrigarum et urbes equitum omnia quæ voluit Salomon atque disposuit ædificavit in Hierusalem et in Libano et in universa terra potestatis suæ (Liber II Paralipomenon 8, 6)

  • habitavit autem Roboam in Hierusalem et ædificavit civitates muratas in Juda (Liber II Paralipomenon 11, 5)

  • ædificavit quoque urbes munitas in Juda quia quietus erat et nulla temporibus ejus bella surrexerant pacem Domino largiente (Liber II Paralipomenon 14, 6)

  • crevit ergo Josaphat et magnificatus est usque in sublime atque ædificavit in Juda domos ad instar turrium urbesque muratas (Liber II Paralipomenon 17, 12)

  • ipse ædificavit Ahilath et restituit eam dicioni Judæ postquam dormivit rex cum patribus suis (Liber II Paralipomenon 26, 2)

  • denique egressus est et pugnavit contra Philisthim et destruxit murum Geth et murum Jabniæ murumque Azoti ædificavit quoque oppida in Azoto et in Philisthim (Liber II Paralipomenon 26, 6)

  • ipse ædificavit portam domus Domini Excelsam et in muro Ophel multa construxit (Liber II Paralipomenon 27, 3)

  • urbes quoque ædificavit in montibus Juda et in saltibus castella et turres (Liber II Paralipomenon 27, 4)

  • ædificavit quoque agens industrie omnem murum qui fuerat dissipatus et extruxit turres desuper et forinsecus alterum murum instauravitque Mello in civitate David et fecit universi generis armaturam et clypeos (Liber II Paralipomenon 32, 5)

  • ædificavit quoque altaria in domo Domini de qua dixerat Dominus in Hierusalem erit nomen meum in æternum (Liber II Paralipomenon 33, 4)


“Que Jesus o aperte sempre mais ao Seu divino coração. Que Ele o alivie no sofrimento e lhe dê o abraço final no Paraíso.” São Padre Pio de Pietrelcina