Gefunden 108 Ergebnisse für: ædificavit

  • igitur ædificavit Salomon domum et consummavit eam (Liber I Regum 6, 14)

  • et ædificavit parietes domus intrinsecus tabulatis cedrinis a pavimento domus usque ad summitatem parietum et usque ad laquearia operuit lignis intrinsecus et texit pavimentum domus tabulis abiegnis (Liber I Regum 6, 15)

  • et ædificavit atrium interius tribus ordinibus lapidum politorum et uno ordine lignorum cedri (Liber I Regum 6, 36)

  • domum autem suam ædificavit Salomon tredecim annis et ad perfectum usque perduxit (Liber I Regum 7, 1)

  • ædificavit quoque domum saltus Libani centum cubitorum longitudinis et quinquaginta cubitorum latitudinis et triginta cubitorum altitudinis et quattuor deambulacra inter columnas cedrinas ligna quippe cedrina exciderat in columnas (Liber I Regum 7, 2)

  • ædificavit ergo Salomon Gazer et Bethoron inferiorem (Liber I Regum 9, 17)

  • filia autem Pharaonis ascendit de civitate David in domum suam quam ædificaverat ei tunc ædificavit Mello (Liber I Regum 9, 24)

  • tunc ædificavit Salomon fanum Chamos idolo Moab in monte qui est contra Hierusalem et Moloch idolo filiorum Ammon (Liber I Regum 11, 7)

  • et hæc causa rebellionis adversus eum quia Salomon ædificavit Mello et coæquavit voraginem civitatis David patris sui (Liber I Regum 11, 27)

  • ædificavit autem Hieroboam Sychem in monte Ephraim et habitavit ibi et egressus inde ædificavit Phanuhel (Liber I Regum 12, 25)

  • ascendit quoque Baasa rex Israël in Judam et ædificavit Rama ut non possit quispiam egredi vel ingredi de parte Asa regis Judæ (Liber I Regum 15, 17)

  • emitque montem Samariæ a Somer duobus talentis argenti et ædificavit eam et vocavit nomen civitatis quam extruxerat nomine Somer domini montis Samariæ (Liber I Regum 16, 24)


“A prática das bem-aventuranças não requer atos de heroísmo, mas a aceitação simples e humilde das várias provações pelas quais a pessoa passa.” São Padre Pio de Pietrelcina