1. dormivit autem Josaphat cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David regnavitque Joram filius ejus pro eo

2. qui habuit fratres filios Josaphat Azariam et Hiahihel et Zacchariam et Azariam et Michaël et Saphatiam omnes hii filii Josaphat regis Israël

3. deditque eis pater suus multa munera argenti et auri et pensitationes cum civitatibus munitissimis in Juda regnum autem tradidit Joram eo quod esset primogenitus

4. surrexit ergo Joram super regnum patris sui cumque se confirmasset occidit omnes fratres suos gladio et quosdam de principibus Israël

5. triginta duo annorum erat Joram cum regnare cœpisset et octo annis regnavit in Hierusalem

6. ambulavitque in viis regum Israël sicut egerat domus Ahab filia quippe Ahab erat uxor ejus et fecit malum in conspectu Domini

7. noluit autem Dominus disperdere domum David propter pactum quod inierat cum eo et quia promiserat ut daret illi lucernam et filiis ejus omni tempore

8. in diebus illis rebellavit Edom ne esset subditus Judæ et constituit sibi regem

9. cumque transisset Joram cum principibus suis et cuncto equitatu qui erat secum surrexit nocte et percussit Edom qui se circumdederat et omnes duces equitatus ejus

10. attamen rebellavit Edom ne esset sub dicione Juda usque ad hanc diem eo tempore et Lobna recessit ne esset sub manu illius dereliquerat enim Dominum Deum patrum suorum

11. insuper et excelsa fabricatus est in urbibus Juda et fornicari fecit habitatores Hierusalem et prævaricari Judam

12. adlatæ sunt autem ei litteræ ab Helia propheta in quibus scriptum erat hæc dicit Dominus Deus David patris tui quoniam non ambulasti in viis Josaphat patris tui et in viis Asa regis Juda

13. sed incessisti per iter regum Israël et fornicari fecisti Judam et habitatores Hierusalem imitatus fornicationem domus Ahab insuper et fratres tuos domum patris tui meliores te occidisti

14. ecce Dominus percutiet te plaga magna cum populo tuo et filiis et uxoribus tuis universaque substantia tua

15. tu autem ægrotabis pessimo languore uteri donec egrediantur vitalia tua paulatim per dies singulos

16. suscitavit ergo Dominus contra Joram spiritum Philisthinorum et Arabum qui confines sunt Æthiopibus

17. et ascenderunt in terram Juda et vastaverunt eam diripueruntque cunctam substantiam quæ inventa est in domo regis insuper et filios ejus et uxores nec remansit ei filius nisi Joachaz qui minimus natu erat

18. et super hæc omnia percussit eum Dominus alvi languore insanabili

19. cumque diei succederet dies et temporum spatia volverentur duorum annorum expletus est circulus et sic longa consumptus tabe ita ut egereret etiam viscera sua languore pariter et vita caruit mortuusque est in infirmitate pessima et non fecit ei populus secundum morem conbustionis exequias sicut fecerat majoribus ejus

20. triginta duum annorum fuit cum regnare cœpisset et octo annis regnavit in Hierusalem ambulavitque non recte et sepelierunt eum in civitate David verumtamen non in sepulchro regum



Livros sugeridos


“Lembre-se de que você tem no Céu não somente um pai, mas também uma Mãe”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.