1. decrevit autem Salomon ædificare domum nomini Domini et palatium sibi

2. et numeravit septuaginta milia virorum portantium umeris et octoginta milia qui cæderent lapides in montibus præpositosque eorum tria milia sescentos

3. misit quoque ad Hiram regem Tyri dicens sicut egisti cum David patre meo et misisti ei ligna cedrina ut ædificaret sibi domum in qua et habitavit

4. sic fac mecum ut ædificem domum nomini Domini Dei mei et consecrem eam ad adolendum incensum coram illo et fumiganda aromata et ad propositionem panum sempiternam et holocaustomata mane et vespere sabbatis quoque et neomeniis et sollemnitatibus Domini Dei nostri in sempiternum quæ mandata sunt Israheli

5. domus autem quam ædificare cupio magna est magnus est enim Deus noster super omnes deos

6. quis ergo poterit prævalere ut ædificet ei dignam domum si cælum et cæli cælorum capere eum non queunt quantus ego sum ut possim ei ædificare domum sed ad hoc tantum ut adoleatur incensum coram illo

7. mitte igitur mihi virum eruditum qui noverit operari in auro et argento ære ferro purpura coccino et hyacintho et qui sciat scalpere celata cum his artificibus quos mecum habeo in Judæa et in Hierusalem quos præparavit David pater meus

8. sed et ligna cedrina mitte mihi et arceuthina et pinea de Libano scio enim quod servi tui noverint cædere ligna de Libano et erunt servi mei cum servis tuis

9. ut parentur mihi ligna plurima domus enim quam cupio ædificare magna est nimis et inclita

10. præterea operariis qui cæsuri sunt ligna servis tuis dabo in cibaria tritici choros viginti milia et hordei choros totidem olei quoque sata viginti milia

11. dixit autem Hiram rex Tyri per litteras quas miserat Salomoni quia dilexit Dominus populum suum idcirco te regnare fecit super eum

12. et addidit dicens benedictus Dominus Deus Israël qui fecit cælum et terram qui dedit David regi filium sapientem et eruditum et sensatum atque prudentem ut ædificaret domum Domino et palatium sibi

13. misi ergo tibi virum prudentem et scientissimum Hiram patrem meum

14. filium mulieris de filiabus Dan cujus pater Tyrius fuit qui noverit operari in auro et argento et ære et ferro et marmore et lignis in purpura quoque et hyacintho et bysso et coccino et qui sciat celare omnem scalpturam et adinvenire prudenter quodcumque in opere necessarium est cum artificibus tuis et cum artificibus domini mei David patris tui

15. triticum ergo et hordeum et oleum et vinum quæ pollicitus es domine mi mitte servis tuis

16. nos autem cædemus ligna de Libano quot necessaria habueris et adplicabimus ea ratibus per mare in Joppe tuum erit transferre ea in Hierusalem

17. numeravit igitur Salomon omnes viros proselytos qui erant in terra Israël post dinumerationem quam dinumeravit David pater ejus et inventi sunt centum quinquaginta milia et tria milia sescenti

18. fecitque ex eis septuaginta milia qui umeris onera portarent et octoginta milia qui lapides in montibus cæderent tria milia autem et sescentos præpositos operum populi



Livros sugeridos


“Mantenha-se sempre muito unido à Igreja Católica, pois somente ela pode lhe dar a verdadeira paz, porque somente ela possui Jesus Sacramentado que é o verdadeiro príncipe da paz.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.