1. reversus est autem Josaphat rex Juda domum suam pacifice in Hierusalem

2. cui occurrit Hieu filius Anani videns et ait ad eum impio præbes auxilium et his qui oderunt Dominum amicitia jungeris et idcirco iram quidem Domini merebaris

3. sed bona opera inventa sunt in te eo quod abstuleris lucos de terra Juda et præparaveris cor tuum ut requireres Dominum

4. habitavit ergo Josaphat in Hierusalem rursumque egressus est ad populum de Bersabee usque ad montem Ephraim et revocavit eos ad Dominum Deum patrum suorum

5. constituitque judices terræ in cunctis civitatibus Juda munitis per singula loca

6. et præcipiens judicibus videte ait quid faciatis non enim hominis exercetis judicium sed Domini et quodcumque judicaveritis in vos redundabit

7. sit timor Domini vobiscum et cum diligentia cuncta facite non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas nec personarum acceptio nec cupido munerum

8. in Hierusalem quoque constituit Josaphat Levitas et sacerdotes et principes familiarum ex Israël ut judicium et causam Domini judicarent habitatoribus ejus

9. præcepitque eis dicens sic agetis in timore Dei fideliter et corde perfecto

10. omnem causam quæ venerit ad vos fratrum vestrorum qui habitant in urbibus suis inter cognationem et cognationem ubicumque quæstio est de lege de mandato de cærimoniis de justificationibus ostendite eis ut non peccent in Dominum et ne veniat ira super vos et super fratres vestros sic ergo agetis et non peccabitis

11. Amarias autem sacerdos et pontifex vester in his quæ ad Dominum pertinent præsidebit porro Zabadias filius Ismaël qui est dux in domo Juda super ea opera erit quæ ad regis officium pertinent habetisque magistros Levitas coram vobis confortamini et agite diligenter et erit Dominus cum bonis



Livros sugeridos


“Devemos odiar os nossos pecados, visto que o amor ao Senhor significa paz”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.