1. et ait David in corde suo aliquando incidam in uno die in manu Saul nonne melius est ut fugiam et salver in terra Philisthinorum ut desperet Saul cessetque me quærere in cunctis finibus Israël fugiam ergo manus ejus

2. et surrexit David et abiit ipse et sescenti viri cum eo ad Achis filium Mahoc regem Geth

3. et habitavit David cum Achis in Geth ipse et viri ejus vir et domus ejus David et duæ uxores ejus Ahinœm Jezrahelites et Abigail uxor Nabal Carmeli

4. et nuntiatum est Saul quod fugisset David in Geth et non addidit ultra ut quæreret eum

5. dixit autem David ad Achis si inveni gratiam in oculis tuis detur mihi locus in una urbium regionis hujus ut habitem ibi cur enim manet servus tuus in civitate regis tecum

6. dedit itaque ei Achis in die illa Siceleg propter quam causam facta est Siceleg regum Juda usque in diem hanc

7. fuit autem numerus dierum quibus habitavit David in regione Philisthinorum quattuor mensuum

8. et ascendit David et viri ejus et agebant prædas de Gesuri et de Gedri et de Amalechitis hii enim pagi habitabantur in terra antiquitus euntibus Sur usque ad terram Ægypti

9. et percutiebat David omnem terram nec relinquebat viventem virum et mulierem tollensque oves et boves et asinos et camelos et vestes revertebatur et veniebat ad Achis

10. dicebat autem ei Achis in quem inruisti hodie respondebatque David contra meridiem Judæ et contra meridiem Hiramel et contra meridiem Ceni

11. virum et mulierem non vivificabat David nec adducebat in Geth dicens ne forte loquantur adversum nos hæc fecit David et hoc erat decretum illi omnibus diebus quibus habitavit in regione Philisthinorum

12. credidit ergo Achis David dicens multa mala operatus est contra populum suum Israël erit igitur mihi servus sempiternus



Livros sugeridos


“Façamos o bem, enquanto temos tempo à nossa disposição. Assim, daremos glória ao nosso Pai celeste, santificaremos nós mesmos e daremos bom exemplo aos outros.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.