1. dixitque David hæc est domus Dei et hoc altare in holocaustum Israël

2. et præcepit ut congregarentur omnes proselyti de terra Israël et constituit ex eis latomos ad cædendos lapides et poliendos ut ædificaretur domus Dei

3. ferrum quoque plurimum ad clavos januarum et ad commissuras atque juncturas præparavit David et æris pondus innumerabile

4. ligna quoque cedrina non poterant æstimari quæ Sidonii et Tyrii deportaverant ad David

5. et dixit David Salomon filius meus puer parvulus est et delicatus domus autem quam ædificari volo Domino talis esse debet ut in cunctis regionibus nominetur præparabo ergo ei necessaria et ob hanc causam ante mortem suam omnes paravit inpensas

6. vocavitque Salomonem filium suum et præcepit ei ut ædificaret domum Domino Deo Israël

7. dixitque David ad Salomonem fili mi voluntatis meæ fuit ut ædificarem domum nomini Domini Dei mei

8. sed factus est ad me sermo Domini dicens multum sanguinem effudisti et plurima bella bellasti non poteris ædificare domum nomini meo tanto effuso sanguine coram me

9. filius qui nascetur tibi et erit vir quietissimus faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum et ob hanc causam pacificus vocabitur et pacem et otium dabo in Israël cunctis diebus ejus

10. ipse ædificabit domum nomini meo et ipse erit mihi in filium et ego ero ei in patrem firmaboque solium regni ejus super Israël in æternum

11. nunc ergo fili mi sit Dominus tecum et prosperare et ædifica domum Domino Deo tuo sicut locutus est de te

12. det quoque tibi Dominus prudentiam et sensum ut regere possis Israël et custodire legem Domini Dei tui

13. tunc enim proficere poteris si custodieris mandata et judicia quæ præcepit Dominus Mosi ut doceret Israël confortare viriliter age ne timeas neque paveas

14. ecce ego in paupertatula mea præparavi inpensas domus Domini auri talenta centum milia et argenti mille milia talentorum æris vero et ferri non est pondus vincitur enim numerus magnitudine ligna et lapides præparavi ad universa inpendia

15. habes quoque plurimos artifices latomos et cementarios artificesque lignorum et omnium artium ad faciendum opus prudentissimos

16. in auro et argento ære et ferro cujus non est numerus surge igitur et fac et erit Dominus tecum

17. præcepit quoque David cunctis principibus Israël ut adiuvarent Salomonem filium suum

18. cernitis inquiens quod Dominus Deus vester vobiscum sit et dederit vobis requiem per circuitum et tradiderit omnes inimicos in manu vestra et subiecta sit terra coram Domino et coram populo ejus

19. præbete igitur corda vestra et animas vestras ut quæratis Dominum Deum vestrum et consurgite et ædificate sanctuarium Domino Deo ut introducatur arca fœderis Domini et vasa Domino consecrata in domum quæ ædificatur nomini Domini



Livros sugeridos


“Reflita no que escreve, pois o Senhor vai lhe pedir contas disso.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.